Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)

13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok

strissimus Sigismundus Batkory, dux Oppoli§ et Ratiborij li­teras a sacr. caes. Maiestate domino nostro clementissimo pro libero et securo legatorum suorum aduentu petiuerit et impe­trauerit: quid cum legatis illis Batboreis tractandum ac quibus condicionibus pactis et rationibus obuiaudum sit, diligenter considerare, et id quod mibi videatur Serenitati vestrae per­scribere debeam. Non dubito. serenissime princeps, legatos il­los omnibus artibus et tecbnis, ac exquisitis mendacijs instru­ctos venire : quibus illius iuconstantiam et perfidiam excusent. Sed tamen illa omnia facillime refutari et conuelli poteruut. Quomodo autem id fieri queat, quidue mibi toto in eo negocio videatur, ne longior in scribendo sim, ad ea me bumiliter re­fero, que Serenitati Yestrae coram in castris sub Strigonio positis; in scriptis vero sacr. caes. Maiestati domino nostro clementissimo Cassouia et Posonio missis a me et reverenclis­simo domino episcopo Agriensi collega meo, vna fuere propo­sita. Neque vlla melior via inueniri potest, qua dignitati etau­ctoritati Maiestatis su§ caes. cuius prae omnibus alijsbabenda ratio est, consulatur et ea sarta tectaque conseruetur, nisi ut contra illum, tanquam lesae Maiestatis reum eo modo quo pro­posuimus, procedatur. Nec est quod nimium sit metuenda eius ad partes Turcicas (qua vna re ipse minas et territameuta no­bis incutere conatur) transitio et defectio. Nam Turca illum non nisi grauissimis et intolerandis condicionibus in gratiam recipiet: quas nec ipse pr^stare possit, nec Turca nisi tantis­per donec sumendae vltionis occasio detur, obseruare soleat. Et neuter alterutrius fidei amplius credere aut sese commit­tere ausit. Et bic quidem infirmior magis metuere cogatur uec firmam sperare coniunctionem. Quod si Turca liis proxi­mis bellis fatigatus aliquid tempori tribuat, et cum eo in gra­tiam redeat: eo eciam casu non nimis censerem expauescen­dum. Quoties enim et quam multis retroactis annis experti sumus Transiluanicas vires Turcis et Tartaris coniuuctas ? nec tamen omnia, ne minimam quidem partem eorum, qu§ spe deuorauerant consecutas. Bis Zacmarium obsessum ab bis recordor, totidem vicibus Tocaium: et semper diuina ope eos cum insigni damno et cc^de repulsos. Nunc eadem et meliora et prosperiora a deo optimo maximo expectanda sunt; quum vir-

Next

/
Thumbnails
Contents