Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)

13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok

vel etiam propterea quod uonnulli de me Y. Maiestati caes. per­suaseruut, quasi ego pacem coucludere et cum Turca foedus reip. christianea pestiferum percutre uoluissem. Verum Maie­stas Y. caes. clementer ita de me sentiat, me nullo unquam tempore a fidelitate Y. Maiestatis et totius domus Austriacae atque a studio reip. Christianae discessurum. Cuius rei nunc quoque non leuia praebeo argumenta, quinque enim duntaxat miliaribus ab hoste, qui Waradinum etiam mim obsidet. cum omnibus meis copijs iam diu in castris baereo ; hostem quoti­die mei excursionibus fatigant, captiuorum magnum numerum singulis diebus in castra mea deferunt, iamque eo res redacta est, ut si saltern Y. Maiestatis caes. auxiliares copiae adessent, spem baberemus optimam, communem kostem tot malis fati­gatum, et aquarum insuper inundationibus spe sua frustratum, coniunctis viribus facile profligari et deleri posse ; sollicito quotidie auxilia, siquidem ipse contra tantam utriusque et Turcarum et Tartarorum multitudinem non sufficiam, quorum causa iam aliquoties certos meos bomines ad ser. arcbiducem Maximilianum, nunc quoque unum ex consiliarijs meis Casso­viam et ad castra Y. Maiestatis misi. Quod si illa in commu­nem locum convenerint, ego etiam omnes meas vires eodem conferam, et quod foelix faustumque sit, coniunctis viribus nihil coram praetermittam, quaecunque e republica Christiana fore animadvertero. Nunc autem quoniam Y. Maiestati caes. causam meam per certos et praecipuos legatos Y. Maiestati et reip. christianae fideles proponere cupio, humillime sup­plico, dignetur Y. Maiestas id mihi clementer concedere, ut nuncij quos ad sacr. Maiestatem V. missurus sum, sine aliqua molestia et noxa admittantur, et rursum a Maiestate Y. be­nigne remittantur. Ego quod semper mihi propositum fuit me gratiae et clementiae sacr. caes. regiaeque Maiestatis Y. cum omnibus meis demisse commendo. Servet deus sacr. caes. re­giamque Maiestatem Y. quam diutissime foeliciter imperan­tem. Datum in castris prope Feketeto positis die 28. Octobris. Anno 1598. Sacr. caes. regiaeque Maiestatis Y. Sigismundus princeps. seruitor humillimus Erdélyi Országgyűlési Emlékek. IV. 16

Next

/
Thumbnails
Contents