Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)

13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok

218 ehdelyi orszatigyulesek. se ; ob liimiam paupcrtatem fame eum mori debuisse; locum habitationis seu residentiae in quo a pluuijs tutus esset, nul­lum liabuisse ; Maiestatem caesaream septem precipuos quos­dam proceres Yratislaui^ per virginem aheneam neci dedisse; sibi quoque ab vno ex precipuis consiliarijs scriptum seque premonitum esse, vt sibi vel a captiuitate vel nece caueret ; auro suo nihil pepercisse, atque ideo omnium nostrorum scri­ptorum et litterarum exempla habuisse ; se per quendam Prag§ stultum nuncupatum fuisse ; nuncium suum ad audien­tiam nequaquam admissum esse ; se ad caes. Maiestatem pro­ticisci cupientem exauditum non fuisse; varias picturas in dedecus ipsius aeditas. Et vt vno verbo claudamus, quotquot verba fere totidem profert mendacia : vt non mirum sit, quod sui quoque mendacijs infidelitatem suam palliare non erube­scant. Semper excipimus eos, qui adhuc suae caes. Maiestati etsi secreti, tamen fideles sunt. Haec (literarum per coniura­tores scriptarum delationes contra nos factas (sic) occasione) breuiter respondisse sufficiat. Dum igitur Tord§ detenti moramur, 26. Augusti mane venit ad nos cancellarius cum Christophoro Kereztury, atque quemadmodum Sigismundus ingressus fuerit Claudiopolim, quid ibi egerit, quomodo eos in vincula coniecerit cancellarius se sincere narraturum dixit. Verum ibi quoque fabulam ocio­sis auditoribus se texere existimans, pretermissa nocturna illa collusione, retulit quemadmodum illo fidem postulante, et se ac similiter Christophoro Kereztury eam constantissime ne­gante sub custodiam dati fuerint. Nihilominus tamen non ne­gauit et postea Sigismundum apud ipsum fuisse et ipsummet litterarum expedicionem suscepisse. Amborum erat ista pe­titio, vt quum animaduertere possemus ipsorum constantiam et fidem in sacratiss. caes. Maiestatem, atque vicleremus ipso­rum morte nihil corrigi posse, quam quidem cancellarius si­mulate, Kereztury vero certissimam pollicebantur, faceremus illis liberum vt ad Sigismundum deficiant et ab iuramento caes. Maiestati prestito immunes sint, alioquin se paratos ad mediastrum caput vitamque amittere. Id nos prout neque poteramus, concedere eis noluimus, presertim cum iam antea intellexissemus cancellarium simulate ad nos venisse, explo-

Next

/
Thumbnails
Contents