Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)

13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok

iuisset, non detrectassemus. Sed nullas vires, nulla auxilia. nullam habemus militum manum, quoniam pedites omnes con­tra nos arma sumpserant, et nos non nisi cum pauculis serui­toribus nostris eramus: quod si su§ Maiestatis caesareae exer­citus. qui ociosus tota aestate herebat, nobis adfuisset, iamdu­dum id actum fuisset cum principe et coniuratis, quod sua sa­cratissima Maiestas caesarea aut Serenitas vestra mandasset. Nam fideles quoque babuissent clipeum cui confidere et Sigis­mundo suisque se opponere potuissent, quod nos toties solli­citauimus, quare non immerito Serenitas vestra inuestigabit autorem, cur ad nos per deum obtestati non venerint, autnon missi sint. Literas etiam ternas vnius eiusdemque tenoris ad Serenitatem vestram dedimus, significantes statum rei et di­uersis tribus itineribus eas misimus, qu§ tamen omnes fuere intercept^ : idque nobis princeps ipse Sigismundus aliquoties exprobrando obiecit. Continebatur etiam in illis legatio ciuium Claudipolitanorum, quam in specie Serenitati vestr^ misera­mus, in bunc sensum : quod Sigismundus Batory redysset et cum serenissima Maria Cbristierna coniuge amanter coniun­ctus esset; et vna valde imperarent ; quid eis sit faciendum, vtpote antea Maiestati caesareae iuramento obstrictis ; et quod cancellarius et Kerezturj in custodiam dati essent. Quos plu­ribus argumentis et rationibus a defectione dehortati sumus, ne iliis adh^rerent; sed potius si illi priuatorum more in ciuitate Maiestatis caesareae viuere vellent, tunc omnia ho­spitalitatis officia eis exhiberent. Sivero principatum occupare aut se more principum gerere et regnum arripere vellent, eo casu Sigismundum quidem ipsum statim capere et in custodia detinere : serenissimam autem Mariam dimittere et e prouin­cia vsque ad fines deducere deberent. Verum nihil profecimus aliud quam quod ciues hoc nostro responso intellecto, iudicem ipsum Michaelem Catonay et Emericum Gellenv eius socium. precipuos huius tragedio auctores, qui Sigismundi aduentus con­scij erant, eique intromisso adh<jserant, parum quin occiderint. Secl tanta iam multitudoadeumconfiuxerateorum ad quos nocte ea litteras dederat, vt ciuibus ipsis metu adductis ad id perfi­ciendum animus defuerit. Ingressus autem eius, vt supra atti­gimus, talis fuit : Benedictum Machedy tribus fere horis ante Erdelyi Orszaggyiilesi Emlekek. IV. 14

Next

/
Thumbnails
Contents