Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok
stati Caesareae antea datam denuo in conclaui nostro iurari fecimus, qui spoponderunt se fidem firmiter seruaturos : quam tamen ante duas vel tres circiter horas violatam denuo iteratis vicibus fregerunt. Aderant nuuc nobis Toldy et Bodony quorum opera vsi sumus. Toldy quidem sinceram lachrimis effusis fidem cleclarauit. sed alter iam tunc vacillare videbatur. Bochkay tandem mane ingressus ciuitatem, cum plurimis armatis Gasparem quoque Kornis secum adduxit, eius comites et famuli omnes breuioribus sclopettis, preter solitum armati erant. Stephanus quoque Lazary oblitus dudum et paulo ante date fidei, cum peditum pretorianorum et manipulatiorum armata manu aderat. Presentibus igitur Toldio et Bodonio retulit Sigismundum Claudiopoli esse et per Benedictum Machedy litteras misisse ad nos : seque rogatum esse, vt ad nos ingrederetur et presente se literas ipsas nobis recldi curaret. Requisitus Machedy illico adfuit et literas nobis reddidit, quas in specie Serenitati vestrae exhibemus vna cum exemplo : ita vt eas in specie maiestati caesereae reseruemus. Credentiae tantum erant ; quibus nos et omnes status totius prouinci§ ad se vocabat et clementiam suam offerebat, ac literas ex ciuitate sua Claudopolitana datas esse propria manu scribebat. Lectis literis animaduertimus non solum nobis, sed et senatoribus ac alijs ordinibus et officialibus inscriptas esse ; et in tam subita re, circumstantibus armatis, et sclopetta habentes parata, non aliud nobis faciendum occurrit, quam quod distulimus, vt convocatis celerrime ex castris principis consiliarijs et officialibus responderemus ; iudicantes et certo sperantes eos ad nos venturos iuxta datam Maiestati caesareae fidem et nobiscum perseveraturos, nec ad illum nefarie transituros. Scripsimus igitur e vestigio ad illos, vt cum res magni momenti sint, de qua cum illis agi oporteat, acl nos ingredi non grauarentur. Verum illorum quidam, factione Bochkaiana clancularia et nocturna, de qua superius dictum est, deducti et alienati venire, recusarunt, alij vero timore perculsi venire ausi non sunt. Bochkay deinde circiter horam duodecimam in castra redijt, ibique palam proclamari fecit, principem Sigismundum redijsse : illum merito recipiendum esse ; quod erga ipsos onmes liberalis et munificus fuerit et futurus sit ; a