Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok
xlugusti cum comite de Turrj. Christophoro Kereztury magistro curi§ ac Johauue Boronkay alijsque praecipuis nobilibus et vniuersis suis aulicis, viae se dedit : adiuncto etiam sibi Demetrio Naprady electo episcopo Transsilvanense et cancellario. 21. die a prandio consilium coegimus. propterea quod cuui ab alijs tum vero ex Johannis Beiczy, familiaris nostrj, qui Serenitatem vestram in oppido Tapolchan iter habentem repererat. idque nobis significauerat ac ex Gorgij Rabus secretarij epistola ad nos data iter Serenitatis vestrae nobis innotuerat. quibus modis quo apparatu Serenitati vestrae obuiam ire et eam diguo honore excipere deberemus. Iuerunt autem in consilio Bochkay, Gaspar Kornis, Stephanus Toldy, Balthasar Bornemizza, Gabriel Banffy, Benedictus Mindszenty, qui soli ex consiliarijs tunc erant Alb§ presentes. Adfuere ex nobilitate Volfgangus Koruis, Gaspar Sibrik, Stephanus Petky, ex vicecomitibus autem Franciscus Teke et Nicolaus Vitez et nonnulli alij. Concluseramus cum ijs, ut Volfgangum Kornis et Gasparem Sibrik obuiam Serenitati vestr^ mitteremus gratulatum Cassouiam vsque ; Stephanum vero Bochkay cum 500 equitibus et aliqaot centenis peditibus ad limites prouincic: versus Tasnad ; qui Serenitatem vestram ibi decenti cum honure apparatuque exciperet ; nos vero ipsi iam et commeatum et alia necessaria comparaueramus, quibus Serenitas vestra ingressura, quo maiori et ampliori decore ac liouore fieri posset, per nos etiam exciperetur. Dumque nos valde sero tunc c^nam sumpsissemus, eodem vesperi Benedictus Machedy, familiaris Sigismundi principis, nobis plane inscijs in oppidum venit et apud Stephanum Lazarij capitaneum peditum prctorianorum cenauit et pernoctauit ; eademque uocte vna cuni eodem Stephano Lazarv, qui claues et potestatem portarum ex officio habebat, et Stephano Bochkay, qui se pedibus laborare simulabat, in castra profectus est : qu^ nos contra Turcas coegeramus, vno ab Alba milliari prope Zazsebes clistantia. In castris primum omnium pedites pretorianos multis verbis et pollicitationibus ad suas partes petraxerunt, quos Bochkay sub inicium occupationis prouinci^ sibi ita deuixerat, vt cum antea vndecem mensium stipendium toto anno eis daretur, nos eius opera coacti acl duodecem menses soluere debu-