Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok
esse volumus, diligeuter ut observes, quid eius secum legatio ferat. Postquam enim Sigismundus princeps reditus in Transsylvaniam sui causam passim obtendit, quod quae cessionis pacta requirebant, nequaquam nostra ex parte praestita fuerint, dubitare nobis in mentem venit, num aliquid ejusmodi et istic apud sanctitatem suam obtendatur. Quare benigne tibi injungimus, ut si quid tale inaudieris integritatem nostram, qua in omnibus erga Sigismundum principem bactenus usi fuerimus, testeris. Quae promissa, sincere a nobis praestita fuisse et quidem aliqua priusquam tempus, quod in stipulationem venerat, cessisset. Si quid restabat, in eo, singularem nostram curam ut omnino impleretur, versatam; quocl vel ex iis sanctitas sua facile colligat, quae frequenter repetitis ad ipsam literis, pro Sigismundo principe de ea, quam tanto expetere desiderio videbatur, dignitate scripsimus. Qua in re neque serenitas sua ipsi priusquam alia praecederent satisfacere potuerit. De reconciliatione si cogitentur, sanctitas sua curet, necesse est nobis ut Sigismundus princeps inprimis ita satisfaciat, ne quicquam commissum contra nostram dignitatem videri possit, quam tueri nostra publice intersit. Haec industriae tuae committimus ut fideliter ac dextre cures. Datum Lyssae. 28. Septembris 1598. H a t i r a t : Exempluin literarum suae caes. regiaeque Majestatis ad oratorem Romanum iti negocio Transsyivanico datarum. (Egykorii masolat a becsi cs. all. ieveltarban.) XXXI. 1598. okt. 9. A biztosok a csaszdmak, Kassara erkezesiiket jelentik. Sacratissima caesarae Maiestas et domine, domine clementissime. Post multas et varias difficultates, quas cum bomine levissimo et inconstantissimo in Transsiluania habuimus, tandem dei optimi maximi beneficio superatas, dimissi ab eo pri-