Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 3. 1576-1596 (Budapest, 1877)
11. fejezet: 1576-1588 - Törvények és irományok
adducendis hominem nostrum illuc mittere deberemus.. Qui quidem nuncius noster accepto tam repente responso dictj wayvode nihil isthic immoratus est, sed die sequentj Alba Julia recessit, et ob huiusmodj repentinum reeessum nihil aliud se vidisse vei audisse dicit, quam quod legátus imperatoris Thurcarum, qui iam antea illine recesserat, isthic cum pompa et apparatu magno adfuerit, capochiasque octodecim ipsorum more vestitos secum habuerit, ac nomine domini suj statibus et ordinibus regni Transsylvaniae serio iniunxerit, vt modernum wayuodam perinde atque defunctum principem vei wayuodam priorem pro ipsorum domino recognoscaut, ipsisque obediant. Ab ipso autem vayuoda nunciatum est nobis, quod nunc praedicto legato Thurcico viginti circiter millia florenorum muneris loco dederit et imperatoris etiam tributum propediem post legatum ipsum mittere cogatur. Praeterea idem homo noster dicit eo die quo Albam Juliam appulisset, per wayvodam lustratos esse quingentos pedites non vsque adeo praestantes, quos nimirum idem wayvoda ad instar praedecessorum suorum in aula sua intertenere decreuisset. Nullum praeterea apparatum bellicum se isthic vidisse, Haghmasium etiam his diebus Varadinum versus exiuisse et Ladislaum Gywlaffy ad Castrum suum Cheh egredientem in via sibi occurrisse, aulam denique modernj wayuod$ minus frequentem esse, quam prioris wayuode fuit. Profecto si quid tale vel ex ipsius hominis nostri relatione, vel aliunde haberemus, dominationem vestram maguificam minime celaremus, imo ipsum etiam hominem nostrum personaliter ad dominationem vestram magnificam misissemus > verum nihil praeter praemissa nobis referre seit, quamuis simul cum domino Christophoro Yngnad, qui sub id omnino tempus hie apud nos fuit et liodie a nobis recessit, satis diligenter omnia ab eodem homiue nostro exquisiuimus. Castra Thurcarum soluta esse dominationi vestry magnifies melius quam nobis constare non dubitamus, solum begum Zolnokiensem cum paucis quibusdam Thurcis, non aliam ob causam nisi propter pestem in Zolnok grassantem in castris adhuc delitescere ferunt. Cum his dominationem vestram magnificam