Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)

7. fejezet: 1556-1559 - Törvények és irományok

judiciariam loci illius, vel comitatus. Et, si domimis fugitivi, per servum suutii perfugum, accusari uon poterit, propterea. quocl temere aufugisset, mox ; citra quemlibet moram, resti­tuatur et dominus illius, ad quem confugerat, si lioc nou fece­rit, in homagio servi vel servae illius, in primo judicio, cou­vincatur, et de rebus, vel juribus illius, alteri satisfactio im­pendatur, et tamen servum reddere cogatur. In civitatibus liberis, is modus est observandus: judices et praefecti, ordine supra nominato, fugitivos servos restituant, si illos apud se habuerint; si vero apud alios cives reperiantur, supradicto statuto observato, reddere et restitui facere debe­ant et teneantur, poena sub praemissa. Quia vero fama est, malefactores in compluribus locis congregatos esse, qui solita sua facinora prosequi nituntur, conclusum est: ut more alias consueto, per comites et judices nobilium, adhibitis secum certis nobilibus, iusectentur, et quilibet malefactorum, ut puta: praedo, fur, homicida, in­cendiarius, adulter, duas habens uxores, cusor falsarum mone­tarum, juramento trium proborum et integrorum virorum, puniantur. Hoc tamen adjecto, quod illi, qui antea maleficii solemniter accusati et pronunciati sunt, non negligantur, secl juxta constitutionem et articulos Wasarhelyenses puniantur, nunc autem tales pronuncientur publice et puniantur, qui ab illo die congregationis latrocinium exercere non abhorruerunt. De nobilibus, qui immemores peculiarium virtutum ge­neris, et majorum suorum, per praeceps ruunt in vitia, et male utuntur, conclusum est: ut tales juramento septem integrorum gravium ac proborum nobilium, palam, pronuncientur et ca­piantur, tamen per comites non interficiantur, sed in praesen­tiam nostram Filiique nostri Hlustrissimi, deducantur; quo­rum gravaminibus capitalibus publice intellectis, in aula no­stra ita puniantur, ut vita probrosa mors legitima aptior esse censeatur. Ceterum illis, qui juxta constitutionem regni, priorem, juramento trium nobilium pronunciati et gravati erant, nunc quoque eodem modo gratia et venia datur, quo in comitiis Wasarhelyensibus; si tamen simili crimine, vel eodem, accusari non possunt.

Next

/
Thumbnails
Contents