Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)

7. fejezet: 1556-1559 - Törvények és irományok

nostro Hungariae ultra et cis Tibiscum delectorum, animad­vertissent, et palam cognovissent, nostrum Filiique nostri Illustrissimi animum et voluntatem, liuc propensam esse, ut libertati et saluti oppressae patriae, publico bono, ac conser­vationi ipsorum ciuium, conjugum atque liberorum, praesen­tia et regressu hoc nostro, optate consuleretur, memores virtu­tum suarum, fidei, integritatis et vinculi, <pio nobis Filioque nostro Illustrissimo benevole et obsequenter se se dev mxerunt, et, iDaribus votis, deficientes a Bomanorum Rege, in cujus dominium praeter spem et expectationem publicam, violenter relapsi erant, nobis Filioque nostro Illustrissimo, constanter et fideliter adhaeserunt, statuentes, et firmiter promittentes^ obedientiam, fidem, et perennam obsequentiam, non parcentes, non solum rebus aut sumtibus necessariis suis aut suorum, sed ne personis quidem aut vitae peculiari. Itaque auspice deo, ut ante omnia domini regnicolae Hungari et Transsilvani, singularem obsequentiam et cupidi­tatem, nobis Filioque nostro Illustrissimo, apte contestaren­tur, omnium vota et mentes eo deflexerunt, et in hoc universi consenserunt, ut cuncta, pro dignitate nostra, Filiique nostri Illustrissimi et publico regni commodo decernerentur, satagen­tes dementibus jussis et admonitionibus nostris, obsquenter respondere, et satisfac ere. Libuit autem dominis regnicolis, ut quemadmodum nos, Filiusque noster Illustrissimus, super fidelitatem constan­tiae, firmum ab eis vinculum ot obligationem fieri voluimus; ita vicissim nos quoque, Filiusque noster Illustrissimus, uui­versos et singulos status et ordines, per literas nostras sigillo nostro ac chyrographis nostris, Filiique nostri Illustrissimi munitas, fauenter assecuramus, quod, secundum posse nostrum, omui cura, solicitudine, consilio, providentia, ipsos tueri, de­fendere et manutenere, in omnibus juribus, libertatibus, juste et sancte conservabimus: ac etiam cum serenissimus princeps junior legitimum aetatis tempus attigerit, haec omnia con­servabit. Yolentes itaque, ardentibus postulatis, fidelium nostro­rum dominorum regnicolarum Hungariae et Transsilvanien-

Next

/
Thumbnails
Contents