Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)

10. fejezet: 1571-1576 - Törvények és irományok

tantum apud illos est, sed pro lege habetur, ut quod simul eis offertur, nou muneris sed debiti loco accipere videantur, idem­que postea semper babere veliut, cui eorum avarici^ et insa­ciabilitati forte provincia ista uon sempervel saltem difficulter respondere poterit, praestiterit igitur semper vuo et eodem in termino cum tributi tum munerum antea consuetorum permanere. Deinde quod ad raciones fidelis nostri reverendi Micbae­lis Chakj attinet, grauatus est apud nos hac de re non ipse tantum verum etiam reliqui sui testamentarij colleg^, quasi indignum esset ipsis moueri molestiam propterea quod nos­trum quesierint commodum et sicuti debebant, fideliter nobis seruire conati sunt. Et quum non ignores, qu§ inter nos et de­functum principem Transsylvani^ fuerit facta transaccio, ad quam seruandam et ad implendam ipse Chakj cum ceteris tes­tamentarijs tam nobis, quam principi condam suo, iuramento fuit adstrictus: quales item turbe et motus statim a morte principis illius per regnicolas fuerint concitatj, ita ut necessa­rium fuerit pro tuendis iuribus nostris illorum conatibus, ido­neis vijs et medijs obviare, sumptus iu eum finem et usum fac­tos repeti, vel racionem aliquam de illis exigi, non videtur inconveniens, cum si id fieri deberet ad nos pocius eius rei cura pertineret, ipsique regnicol^ de contribucionibus non mi­nus quam ipse Chakj et sui college percepisse et iu vsus mi­nime necessarios conuertisse dicantur. Et alioquin etiam de his rationibus coram regnicolis agere, minime foret consultum, ne scilicet ea que circa provinciam illam ad nos pertiuent pro­palentur ac in noticiam Turcarum perveniant. Vnde te cle­menter hortamur, vt pro ea qua es prudencia et industria, in­tempestiuam illam de rationibus ipsius Chakj regnicolarum postulacionem idoneis aliquibus medijs, qu§ tibi uon deeruut, auertas, omnibusque modis cures, ne tam ipse, quam ceteri testamentarij, quorum scitu et consilio onines illorum eroga* ciones fecisse dicitur, propter seruicium nobis praestitum damnificentur. De reliquis officialibus licet alia sit ratio, et requiri posse videantur, pr^sertim si quorum rationes uotabilem ali-

Next

/
Thumbnails
Contents