Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)
10. fejezet: 1571-1576 - Törvények és irományok
nullus omuiuo supersit libertatem illis restituendj modus: mibi videtur cum dominis regnicolis, si insurgant, armis et ui aperta reprimendam esse eorum audaciam, non compositionibus, quibus nil aliud efficietur, quam quod sumptis animis redduntur insolentiores. De bonis post transactionem factam vltro citroque occupatis Maiestatis vestrae sacr. justo et sapienti iudicio lubens me submitto, ut ea utrinque remittantur. Quin si clementiae eiusdem uideretur, aequum esset, ea etiam quae donata nondum sunt una cum caeteris remittj. Quae ut ita fiant, quia inter onmes mea maxime interest, supplico Maiestati vestrae sacrae non sit graue rem paulo altius repetentem clementer audire, cum me fratrum et consanguineorum meorum respectus ac spes posteritatis meae ad lioc inducant, uideamque Maiestatem vestram sacram nuuc omnium optimam ad lianc rem occasionem liabere et mortis me cogitatio ad maturandum urgeat, cui me omnibus momentis obnoxium reputo. Proinde Maiestati vestrae sacrae constare non dubito, quo pacto Melcliior Balassa suppremus belli dux et capitaneus serenissimi principis nostri defuncti, ad tuendos regni fines in arcem nostram Zattlimar cum praesidio missus, una cum oppido et arce bonisque ad eam pertinentibus ad fidelitatem Maiestatis vestrae desciuerit. Quod oppidum de bonis liaereditarijs Joannis primi regis Hungariae patri meo olim in perpetuum donatum, ac per diuum etiam Ferdinandum imperatorem parentem Maiestatis vestrae sacr. felicis memoriae noua donatione roboratum, licet ego postea de manibus Melchioris Balassa recuperauerim, et ex mandato principis mei defuncti munitiones eius loci funditus subuerterim, tarnen interim exercitus Maiestatis vestrae superueniens, occupato loco ualidius muuiuit, ex eoque cum omnibus ad eam pertinentibus partim ad rationem Maiestatis vestrae partim a fidelibus suis possidetur. Supplico igitur Maiestati vestrae sacr. dignetur tandem nos oculis clementiae suae respicere, ac si eadem bona restitui non sit possibile aut conueniens saltem aequalia nobis conferre dignetur. Quemadmodum serenissimus princeps quoque noster defunctus dum me in fidem Maiestatis vestrae sacr. adigeret, coram omnibus consiliarijs solenniter 31*