Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)

10. fejezet: 1571-1576 - Törvények és irományok

TORVENYEK ES IROMANYOK. I. 1571. apr. 29. Bdthory Istvdn levele Maximilidnnak: javaslatot tesz, hogy mikint hajtassa vdgre az orszaggyuUsen a fejedelemvdlasztdst. Sacratissima Romanorum imperatoria regiaque Maestas domine domiue mihi semper clemeutissime. Post fidelium seruitiorum meorum iu graciam Maiesta­tis vestr^ sacratissim^ debitam, synceramque commendacio­nem. Quoniam Maiestas vestra sacratissima literis suis be­nigne mihi mandare dignata fuerat, vt si qu^ in presenti re­rum statu emerserint noua, coutinuo ad Maiestatem vestram sacram perscriberem, necessarium esse existimaui Maiestatem vestram sacratissimam presentibus reddere certiorem: legatus enim a dominis consiliarijs in aulam imperatoris Turcarum pro indicanda morte serenissimi principis missus, redijt 27 huius mensis cum precipuo Cyawsio, lingu^ hungaric^ gnaro. Cuius quidem legatio licet nondum sit a dominis consiliarijs audita, tamen prout certo intellexi, habet in mandatis, vt om­nibus modis nutantes regnicolarum animos confirmaret, graci­amque ac beneuolenciam ipsius Imperatoris conseruacionem­que omnium libertatum illis propoueret, ac electioni quem­cumque ex eorum numero maluissent consentire assereret, ni­liilque omitteret eorum, qu^ ad conseruandum in fidelitate ipsius regnum pertinere viderentur. Quare clementissime im­perator, ]Maiestas vestra sacra pro sua singulari prudencia facile perpendere poterit, quam difficile ac periculosum sit in

Next

/
Thumbnails
Contents