Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)

9. fejezet: 1564-1571 - Törvények és irományok

296 F.RDfXYI ORSZAGGYtJLESEK. legatum suum proxime serio nubis maudauit: vt vniuersos status et ordines regni Hungariae ad fidem et obsequentiam nobis praestandam beneuole hortaremur. Pergratum enim sibi videri, si mutuam inter se Hungari concordiam amplecteren­tur; et eam constanter fouerent ac obsequentiam in nos pari­bus uotis contestarentur. Inde enim afflicti regni Hungariae publica conseruatio, statuum atque omnium ordinum quies ac tuta vnicuique in suis sedibus permansio emergeret, neque magnitudo illius toties instruere copias militum, phalanges conscribere, ac bellicam expeditionem tantis sumptibus mouere, nec tam laboriosa tamque longa itinera suscipere cogeretur. Mandat autem magnitudo illiu^, resipiscentiam mature fieri oportere, antequam ipse in persona sua citra liues Hungariae cum suis copijs penetret; ne dum Caesaris persona mouerit, et vires illius intra viscera regni cursitabunt, frustra salutem meditentur. Nos igitur pro nostri muneris functione ac propensa beneuolentia, qua in publicum bonum afticimur, et Hungaros nostros tueri et ruinam publicam propulsare nitimur, ac de mandato benigno ipsius imperatoris potentissimi respondere volentes, hortamur clementer et officiose vniuersos et singulos ordines et status, ac vniuersitatem quoque nobilium ipsius comitatus vestri : ut tanta dei benignitate, vt par est, per­pensa, quam per summum monarcliam toto orbe potentissi­mam vobis offerre dignamur, simul etiam bonum publicum, et conseruationem regni, personarum vestrarum, liberorum fa­miliae et cunctorum ad vos pertinentium, tutam item et se­curam iu sedibus vestris quietem ob oculos habentes iam tan­dem resipiscatis. Capessite tempestiue nobiscum rempublicam et dum licet, liberjs vestris factisque rebus communis patriae succur­rere; eam ab imminentibus potentissimi principis copijs obse­quentia et fide vestra erga nos propugnare; hostilia bellorum molimina et injurias barbaricas euitare satagite. Quantum ad nos solitam que erga vos clemeutiam uos­tram attinet: dabitur opera, ne vel lioc tempore nostri dissi­miles iudicemur ; immo quoque apud potentissimum imperato­rem nostrum, patriae, vestrum onmium, et affiicti regni nostri Hungariae salutem, totis viribus promouere firmareque stude-

Next

/
Thumbnails
Contents