Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)

8. fejezet: 1559-1564 - Törvények és irományok

secl et sedecima parte colonorum suorum alijsque necessarijs auxilijs adesse studuerunt, prout et de cetero studebunt, et pe­nes Maiestatem suam (fortuna ita poscente) vitam et saugui­nem fundere non dubitabunt. Quia autem ad necessarios finium munitiones et conser­uationes presenti pecunia opus esse intelligunt, propterea pro solita eorum promptitudine et obedientia offerunt domini no­biles de singulis portis colonorum ipsorum, iuxta priorem con­numerationem, singulos nonaginta nouem denarios ad proximum festum beati Nicolai episcopi Tbordam ad manus exactoris Maiestatis su^ administraturos. Domini Siculi simili modo eadem onera sese ferre pa­ratos esse offerunt, modo supplicant ne grauiori onere gra­uentur, fratresque eorum, quos e medio ipsorum nuper sumpti­bus potiorum et primipilorum emittere debuerunt, remittantur et de cetero ad similia ne compellantur. Domini Saxones quoque aequalia onera subire de medio eorum offerunt prout dict<j due nationes, supplicantes ne Maie­stas sua ipsos Saxones ad maiora onera subeunda et maiores solutiones astringere dignetur, cum et superioribus diebus cer­tum numerum peditum cum graui solutione expedire debue­runt, a quorum vlteriore intertentione dignetur eos Maiestas sua exonerare gratiose. Et licet domini ot nobiles Hungari ad presens in medio nostri presentibus comitijs non intersint, niliilominus dignetur Maiestas sua per eosdem quoque equalia onera subiri facere. Item quod regia Maiestas dominis magnatibus, uobili­bus vel aulicis suis prorogationes illegitimas dare ne dignetur; quod si vero ad instantiam quorumcunque dominorum nobi­lium aut aulicorum prorogationes contra decretum regni cui­piam dare dignaretur, tales literae prorogatori^ nou obseruen­tur, et domini magistri prothonotarij cum assessoribus illas iure discutere debeant : an sint legitime vel illegitime iuxta contenta decreti; hoc idem obseruandum in sedibus quoque comitatuum. Item quando regia Maiestas, aliquibus respectibus vel necessitatibus huius regni ingruentibus, terminum iuditiorum siue dominorum Hungarorum vel autem Transsyluanarum

Next

/
Thumbnails
Contents