Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 1. 1540-1556 (Budapest, 1875)

1. fejezet: 1540. aug.-1542. marcz. - Törvények és irományok

su§ Maicstatis in lioc negocio respondere voluerint liuncio Turce. Maiestas sua intellegit legacionem et nuncium Turca­rum Imperatoris et videt animum illius eundem esse, qui sem­per fuit, ut Regnum in plures partes dividat, quo facilius eo potiri possit. Maiestas autein Regia, Dominus noster clemen­tissimus eo ab inicio omnem operam intendit, et nunc id agit, ut dispersa et diuisa in unum colligere possit, ne iuxta Salva­toris verbum in diuisione ista regnum desolari et perire con­tingeret. Non videtur Maiestati sue, quod in aliqua parte applau­dendum sit liuic nuncio Turce, ubi eos, et omnes regni incolas mancipia appellat, licet eciam si blandius et delectabilius quid dixisset, eo tamen tendit, ut instar aliorum, qui vera ipsius sunt mancipia, ipsis quoque pro animi sui libidine in rem suam abuti posset. Nec illud suc Maiestati placet, quod ad ulcionem tendere se in Serenissimum Joanem regem bone recordationis pre se fcrat, si diucius vixisset, per hoc enim palam facit in omnibus et amicis et subditis suis: se semper inventurum quod repre­liendat et quod cum eorum ruina ulciscatur, unde discere et sibi cauere scient, quicunque ipsius amicitiam et subiectionem querunt, quum constet, interrumpendi amicitiam et foedera nunquam defuturam Turcg occasionem, ubi volet. Quod item nominatim a se ipso, ex fratribus quidem eo­rum nulla electionis prerogativa ipsis concessa, principem pro­ponit et eligit. Iti hoc maius quid derogasse eorum libertati vident, quam hactenus Moldavis vel Transalpinis esset dero­gatum. Illis etenim ex sanguine suorum principum in locum demortui eligere Waywodas hactenus liberum fuit. Maiestas sua ita semper persuasum de domino Maylato habuit et habet, ut pro libertate patrie mortem quantumvis atrocem perferre esset prompcior, quam sub nomine suo eterne seruituti patriam tam nobilem in Regni et tocius Christiani­tatis detrimentum et periculum addicere, cui rei clarissimis rebus gestis testimonium dedit, ubi pro patria omnibus fortune casibus vel cum vite periculo sese obiectare nunquam dubita­verit, cuius sententir? eum esse eciamnum Maiestas sua cer-

Next

/
Thumbnails
Contents