Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 1. 1540-1556 (Budapest, 1875)

1. fejezet: 1540. aug.-1542. marcz. - Törvények és irományok

VII. 1540. október 12. Mayláth István levele a szebeniekhez, melyben a Székely - Vásárhelyre oct. 18-árei hirdetett országgyűlés elhalasztását írja meg. Post Salutem et Nostri commendationem. Prudentes ac Circumspectj dominj amicj Nobis honorandi. Memineri pos­sunt dominaciones vestre Qualiter preterita parciali congrega­tione in oppido Berthalom nouissime celebrata Regnicolariter conclusum erat, ut ad festum beati luce Ewangeliste proxime ventirum generalis congregacio ])uta trium Nacionum pro Tractanda pace et Tranquillitate istius misere patrie in op­pido Zekehvasarhel celebraretur, vbi hoc quoque minimé om­missum erat, ut ad externos hungarie dorninos Speciales fra­tres et nuncios nostros mitteremus; Quos cum propter brevi­tatem temporis, non credamus ad diem congregationis Redire ]>osse, vbi et si quid absque accepto animo externorum domi­norum deliberaretur, Earn sane maturam Judicare non posse­mus, neque ab altero sic censeri posset. Ne ergo dominacionum et vestrarum labores et fatigie Jnuane Supertlueque Reddan­tur, Visum est nobis vnacum ceteris dominis et Nobilibus, hie nobiscum una existentibus ut dominaciones vestras, quousque oratores ad externos dominos Missj cum omni felici successu Redierent, ab ingressu presentis diete sint pacifice, nos cum divino adjuti presidio post Reditum Nunciorum Regnj de in­choanda Nova congregaeione dominaciones vestras et de die et de loco cerciorabimus una cum domino collega nostro. In castris sub gergen positis feria tercia ante festum beati Grallj confessoris 1540. Stephanus Maylad Capitaneus Transsilvanensis etc. Kiviil. Prudentibus et Cii'cumspectis dominis Magistrocivium, Ju­dicibus et Juratis civibus civitatis Cibiniensis etc. amicis nobis honorandis. (Eredetije, mely mérték vizjegygyel ellátott levélpapirra van irva s veres viaszkon gyűrűpecséttel volt lepecsételve, mely azonban teljesen leko­pott, a szász nemzeti levéltárban Collectio Posterior nro 361 ex 1540.

Next

/
Thumbnails
Contents