Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 1. 1540-1556 (Budapest, 1875)
6. fejezet: 1553. maj.-1856. sept. - Törvények és irományok
particulariter oelebrari ad feriani teroiam proxiuie venturam (aug. 15) constituerunt, acl quern solummodo eos vocant, qui ipsis videntur, quoniam Cornys hec nunciauit wayuodis, ne desydeant Thorde, sed veniant ad Segheswar, comprimant caput Siculorum, postea cauda nequaquam poterit tergiversari, leuate unam ex jnterioribus sedibus, et exteriorem pellat ante se; ad hec jntelligimus, quod Franciscus Kendy in hoc particulari conuentu vult distribuere decem millia tiorenorum inter eos, pro quibus rex illi obligauit prouentuum regni istius aliquam partem; hoc vero nulla alia de causa faciunt, quam ut antequam nobis alicunde auxilium adueniat, nos separent, et opprimant; proinde rogamus dominacionem vestram magnificam propter deum, ut noctes atque dies acceleret, et Tlmrcas precipue Dewam usque adducat secum, quoniam nullarn munitam ciuitatem in manibus liabernus, in qua nos ad seriora tardioraque auxilia permanere queamus; si vero nobis quicpiam aduersi continget, quod deus auertat, omnes tremor occupabit, ita ut postea nemo aliquid tentare sit ausurus, sed nunc totum hoc regnum ad solum dominacionis vestr^ mangnific^ aduentum respicit, et eum expectat, et nusquam erit ciuitas talis, cuius port^ dominacioni vestr^ apert^ nonerunt, sed nisi nunc dominacio vestra magnifica acceleret, postea decies maiori labore et fatiga conficiet, id quod nunc facillinium esset, nam intelligimus illos quotidie fortificari, et externa quoque auxilia comitatusque parcium superiorum expectare ;episcopus quoque iam adest Alb^ Juli^; pi\'terea multis fallacijs confirmant suum negocium, habent apud se in Wywar captiuum Blasium Thewrek Somlyay presbiterum, jtem chawzium Beglerbegij, qui illo multo melior est notarius, cum his faciunt conscribi literas ad doiuinos Thurcicos nomine jmperatoris, nunc quoque is qni proprijs suis oculis vidit nobis significauit, quod literas jllas quas ad Kazzon Passam in negocio jndutiarum, tan•piam nomine jmperatoris dederunt,cum illis conscribi fecerunt; hodie quidem miserunt ad jinperatorem nomine regni ad referendum tributum esse paratum ac tum dimissum fore, nisi ingressus dominationis vestre, ob quem fieri nequiuisset, hoc regnum conturbasset, quare mandet: dominacio vestra magnifica sit pacificus (sir) et redeat statim, quoniam regina unacum filio KrcWlyl OrszatfgviiUVsi Emli'k< V. I.