Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 1. 1540-1556 (Budapest, 1875)

6. fejezet: 1553. maj.-1856. sept. - Törvények és irományok

III. 1553. jul. 13. A tordai országgyűlés articulusai. Articu 1 i regnicolarum trium nationum regni Transsilvaniensis in comiciis profesto bea­tae Margarethae v i r g i n i s T h o r d e celebratis anno domini 1553 a e d i t i. In primis: Quod Maiestas regia dominus noster elemen­tissimus fratres et nuncios nostros, quos proximis istis diebus ad maiestatem suam miseramus, benigna et demente relaci­one remiserit, nostrasque supplicationes in omnibus clementer exaudire dignata fuerit, perpetuis seruiciis nostris inseruire curabimus. Quanta autem cura, solicitudine, vigiliis, laboribus, tanquam pius et clementissimus princeps saluti et conseruaci­oni nostre consulat, licet ex dictis et relationibus nostrorum fratrum abundesatis intellexerimus : verum cum postea ma­gnificus dominus Joannes Balassa de Gyarmath cum litteris credencie nomine maiestatis suae ad nos venisset, propensam voluntatem et paternum animuni maiestatis suae erga nos vberius cognouimus. Declarauit enim idem dominus Joannes Balassa quo pacto maiestas sua dies noctesque omnibus mó­dis, viis et rationibus incumbat, non sumptibus nec laboribus aut fatigijs vllis parcens, mittendo eciam nunc oratores suos praecipuos ad portam imperatoris Turcarum, vt nihil ad con­seruacionem nostram que pertinere videntur intentatum re­linquat: pro quapietateet curis paternis, voluntatemque erga nos pientissimam, licet nos ad respondendum simus insuftici­entes, Deum tamen optimum, maximum precamur, vt pro istis diuinis et sanctissimis maiestatis sue curis et laboribus pro voto satis facere dignetur. Quod ad nos attinet, hanc majesta­tis sue erga nos benignitatem et propensam voluntatem omni fklelitatis obsequio perpetuo inseruire studebimus, majestati­que sue, domino nostro clementissimo supplicamus, vt suscep­tos labores pro nostra conseruacione, imo salute tocius reipub-

Next

/
Thumbnails
Contents