Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 1. 1540-1556 (Budapest, 1875)

1. fejezet: 1540. aug.-1542. marcz. - Törvények és irományok

partes Civitatis exeant, tertia parte ad custodiam Civitatis permanente. Item. Dominus Locumtenens committat armare tam no­biles, quam Ignobiles, sicut jam saepius constitutum est, quod scilicet unus quisque Nobilium teneatur habere galeam, lori­cam, liastam, frameam, clypeum et equum bono modo. Item. Pauperiores videlicet unius sessionis aratrum pro­prium habentes teneantur consurgere equites clypeum, fra­meam et hastam habentes, si qui vero servitores sunt, loco sui alium modo simili armis bellicis statuere teneantur. Alii adhuc pauperiores aratrum non habentes neque equos, insurgant pedestres cum hastis, clypeis, et securibus, vel arcu, aut sagittis bono modo. Item. Coloni sex boum liabeant frameam, clypeum, ar­cúm, sagittas, et securrim ; aratrum vero non habentes sex boum liabeant clypeum, cuspides et securim sive hastam. Item. Quod loca Camerarum teneant unum in hoc cum Regno. Item. Quod universitas Praepositorum debeant conser­vare ducentos sive equites, sive pedites, requiratur Dominus Reverendissiinus ut compellat eos. Item. Omnes Scholastici arma ferre valentes teneantur sub eadem poena capitis consurgere et defensioni Regni in­teresse. Item. Scribatur Domino Episcopo transilvaniensi super Consensu Scholasticorum. Item. Coeteri Coloni omnes qui non consurgerent et non venirent ad levationem officialium Domini Locumtenentis extunc Circator Domini Locumtenentis suspendat talem et res apud eum reperiendas, tam scilicet equum quam vestes, et pe­cunias auferre valeat, res tarnen Domi existentes, Domini Terrestres obtineant. Si vero Circator Domini Locumtenentis talem reperire non posset in eodem processu, extunc per Anni quoque Circulum semper habeat potestatem tales puniendi, et Judex at que Jurati cum Juramento illos extradare debeant. Item, in singulis molendinis unus tantum molendinator maneat.

Next

/
Thumbnails
Contents