Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 1. 1540-1556 (Budapest, 1875)

1. fejezet: 1540. aug.-1542. marcz. - Törvények és irományok

internus liostis fuerit, tunc teneantur Singulae Naciones cum omni apparatu Bellico alias ordinate venire per Singula Ca­pita, vel in ea parte sicut dominus locumtenens in literis suis mandauerit, Ipse tarnen dominus locumtenens earn curam ha­beat, vt saltern earn partem Regni de tribus Nacionibus ad bellum vocet, quae necessaria et sufficiens fuerit, alioquin puniantur qui non venerint pena Capitis, Bona autem talium remaneant heredibus. Ittem. Quoniam domini Regnicolae ad fidelitatem lily condam Regiae Maiestatis defunetae In festo Sanctae Mariae Magdalenae Anni praeteriti, non Solum accesserunt, Sed eciam Juramento fidelitatem confirmauerunt, Et ab eo tem­pore eisdem per multos dampna illata sunt, Decretum est, vt inquisicio fiat diligens inter tres Naciones eo modo et per il­los, Sicut in Conuentu Wasarheliensi proxime celebrato deffi­nitum est Et dampna restituantur. Ittem. Decretum est ut illi, qui exercitus pro Regni conseruacione tenuerunt, more solito et antiquo, deinceps quo­que paratas gentes habeant. De Nobilitate Electi in Consilium domini locumte­nentis : Dominus Farkas Bethlen de Comitatu Solnok. » Franciscus Kendj de Doboka. » Ladislaus Mikola de Cholosiensi. » Greorgius Bagdy de Albensi. » Johannes Thabiassy de Kykelew. » Franciscus Thyroskay *) de Thordensi. » Andreas pestessy de hwnyadiensi. De medio Capitulj,vnus mittatur Idoneus ex Senioribus. Ex dominis Saxonibus : Dominus Greorgius Syweg, Judex Regius Cibiniensis. » Michael hegyessy Segeswariensis. » Joannes Fux Brassowiensis. » Yalentinus Judex Bistriciensis. Aly tres eligantur per dominos Saxones. *) A XVIII. századi másolatokban »Tlioroczkay.«

Next

/
Thumbnails
Contents