Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)

II. A "bécsi béke" és a három kassai országgyűlés 1616. június-deczember

708 IROMÁNYOK ÉS VÉGZÉSEK reportatae et Illésházio traditae, quas ego propter maxima praeiudicia iurium ecclesiasticorum non subscripsi. Habet Illma D. Yra seriem totius negotii quid Illésházi trac­tant et quousque rem deduxerit, nimirum quamvis semel atque iterum fidem suae legationis violaverit, tamen Bocskaio, homini vitali aura indignissimo principatum amplissimum obtinuit, regnum maximam partem a Sua Mte eiusque sacro diademate abscidit et in iniuriam Suae Mtls alteri attribuit. Et cum a Sua Mte omnia ipsis conredantur, illi vicissim nihil eorum quae merito et ex vi tractationis deferunt, concedunt. Et hanc autho- ritatis Suae Mtis ludificationem nequam iste homo sibi laudi ducit. Scripsisse Illéshazium literas ad Suam Maiestatem mihi relatum est et se in hoc tumultu sopiendo multum laborasse commemorat, rem tantae molis suo indefesso studio ad felicem terminum perduxisse, saepius vitam suam pro fidelitate Suae Mtls in discrimen comisisse atque ut Ungarin Sua Mfa? de novo potiretur effecisse, non dubitare se, tam praeclari operis, ex­haustorum tantorum laborum digna praemia relaturum et in primis gra+iam eiusdem promeriturum. Ne his dolis in aliquem conceptum boni viri apud Suam Mtem veniat, Illmae Dm Vrae eius fraudes detegere volui. Absit ut illi gratia Suae Mtls affulgiat, cuius opera regnum Suae Mtis turbatum est, Christianorum multa millia Tureis obvenerunt, regnum praecipuis suis partibus exutum est, delusa saepius authoritas S. Mtls et fama eiusdem laesa habendus potius est pro hoste religionis catholicae, regiae dignitatis temeratori nequissimo et totius mali fonte ac scaturi­gine. Atque hic finem scribendi facio . .. stb. Datum Viennae 27. Septembris 1606. jjjmae -Qni yrae humilis servus Franciscus Forgacius Episcopus Nitriensis. (Egykorú a nuntius által beküldött másolat a vatikáni levéltárban Fondo Borgh. III. 132a.)

Next

/
Thumbnails
Contents