Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)

II. A "bécsi béke" és a három kassai országgyűlés 1616. június-deczember

702 IROMÁNYOK ÉS VÉGZÉSEK Hungaros ex altera partibus per serenissimum principem aer. dominum dominum Matthiam archiducem Austriae ducem Burgundiáé, Carinthiae, Styriae, Carniolae et Wirtembergae etc. comitem Habspurgi et Tyrolis, dominum nostrum cle- mentissimum ad plenipotentiam sibi ab eadem Sua M10 con­cessam res tandem in certam reconciliationis formam reducta est, quae quidem sub dato vigesima tertia mensis Junii proxime elapsi tam a Sua Ser1? et commissariis ad illud utrinque deputatis subscripta et sigillis corroborata, quam a Sua sub dato sexta die mensis Augusti huius annis confirmata fuit. Nos itaque nomine et ex plenipotentia nobis a nostris princi­palibus statibus et ordinibus inclyti archiducatus Austriae Inferioris attributa, accedente consensu et authoritate bene- praefatae Suae M118, libere et non coacte spondemus et prae­dictum dominum Bochkav universosque status et ordines regni Hungáriáé et Transsylvaniae assecnramus, quod Sua M;as hanc renconciliationem cum Hungaris factam non solum invio­labiliter in omni parte observabit, sed etiam status et ordines supradicti archiducatus Austriae Inferioris nihil contra Hunga- ros, quod bonae vicinitatis ius laedere possit, attentabunt ; quin imo secundum antiqua pacta et foedera, — quae praesen­tibus hisce renovamus et in integrum ac si nunquam violata fuissent, restituimus —, bonam vicinitatem et mutuum amo­rem sincere colent et ultro citroque commercium Christiano­rum liberum omnibus relinquent, non secus ac si ista omnia in publicis comitiis supradicti archiducatus Austriae Inferioris' acta et conclusa fuissent ; modo id ipsum quoque ab hungarica natione secundum ipsorum litteras nobis propterea specialiter assignatas praestetur. In cuius corroborationem et fidem hanc obligationem propriae manus subscriptione et sigillorum nostro­rum appensione communivimus. Acta sunt haec Viennae Au­striae die vigesima quinta mensis Septembris anno domini millesimo sexcentesimo sexto. B. Urschenbeck Johann Eusebius Kimen Landmarschalk mp. mp. Maximilian von Mamming Sebastian von Greussen mp. mp. (Ered. pergam, a bpesti Orsz. Herb an.)

Next

/
Thumbnails
Contents