Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)

II. A "bécsi béke" és a három kassai országgyűlés 1616. június-deczember

1606 SZEPTEMBER. 653 fodinarum proventus, tricesimas et omnia percepit, simul cum archiepiscopatus decimis. Sed panno et pecunia condu­cendi sunt pro Sua Mte milites. In tractatu autem ita ipsi fuerunt pecuniae promissae,1) ut Bocskai mineras erutas, ex quibus aurum, argentum et cuprum confici deberet, Suae Mn relinqueret et in eius rationem pannum ac pecuniam Sua Mtas daret. Sed Bocskai missis suis commissariis curavit eiusmodi mineras conflari, et argentum et aurum avehi ; nihil ergo Sua Mfas amplius illis debet. Quod dicit ex tunc confinia se reddi­turum si Sua Serfa- pecuniam et pannum deponat, eo spectat, ut diutius ea tenere possit, et restitutionem extrahere, ut inte­rim omnes regni proventus adhuc capiat, et sibi retineat. Quod ad opinionem de interna gubernatione regni attinet, quia ex fodinis cupri citius magna lucra percipere se posse animadvertebat, curavit illas reparari, sed non modo nihil de suo impendit, quod hactenus magno cum fenore non recepisset, sed ingentem thesaurum inde comparavit ; quare ut ipsi adhuc tormenta bellica ex aere conflari permittatur, indignum est. Ille Joannes Szentiváni est totus ad imperium Illésházii effec­tus et efformatus, et ubique eos collocare cupit in officiis, qui ipsi quam maxime sunt obligatissimi. Mentitur Illésházi (venia illustmae Dominationi Vrae 2) dixerim) quod ex auri fodinis nihil a se aut a Bocskain ademptum sit ; abstulerunt enim omnia. Quos in tricesimis Suae Mfl fideles fere putavit, amovit, iis suos latrones substituit, et eos commendat qui sibi semper usui sint futuri. Camera Cassoviensis fideliori homine indiget, quam Georgio Hofman, qui Transilvaniam Bocskaio tradidit. Georgio Rácz qui cum excercitu illam Suae M'1 tenebat persuaso, quod sua Mtas mandaret Transylvaniam Bocskaio tradi, itaque Bocskaium, exercitu dimisso, recepit. TTt ad futuram dietam maioris momenti negotia reiciantur, ideo suadet,3) ut rebelles ad magna officia regni ibi primo *) *) V. Ö. Illésházv emlékiratát 1606 jún. 23. után. (Irományok 27. sz.) 2) Ez vagy gr. Trautson vagy Khrenperg. 3) Tllésházy (és ripm Bocskay).

Next

/
Thumbnails
Contents