Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)

II. A "bécsi béke" és a három kassai országgyűlés 1616. június-deczember

13 50 IROMÁNYOK ÉS VÉGZÉSEK daret atque in eis spem faceret, quod in futura dieta illi compo­nentur. Cum autem certas ob causas sibi, domino Turzoni, expli­catas Sertas Sua se ad huiusmodi particularia obligare nequa­quam potuerit, maxime quod multa alia fuerint quorum expli­cationem, emendationem et additionem domini legati Bocs- kavani in scripto suo postulaverint et Suae Ser11 minime conve­niat, ab iis quae nunc secundario reiterata, tractata et conclusa -et a Sua Mte confirmata et ubique locorum hinc inde etiam ab ipso domino Iliésházio sparsa et publicata fuerunt, recedere •et contra Suae Mtls confirmationem novum tractatum inire etc., ideo Sua Sertas se obtulit in generali reversales suas daturam quod si adhuc aliquae difficultates aut dubia essent, quae maiori explicatione et phrasi ungarica indigerent, ea, ut in futura dieta explicentur et componentur,1) Suam Sertem curaturam atque interea apud Suam Mtem nihil intermissuram, quo horum et aliorum postulatorum et petitorum condigna ratio habeatur, sicut1 2) hic tractatus bona fide hinc inde et in publicam omnium regnicolarum utilitatem et bonum conclusus est. Cum igitur propter tractatum turcicum maturandum morae ulteriori locus non sit, prout ipsimet domini legati insinuave­runt, requirit Sua Sertas ipsum dominum Turzonem ut hoc me­moriali accepto, se quamprimum per Suam Serfem vocatus ad dominum Iliésházium et alios ibidem congregatos dominos Hungaros conferat atque hanc Suae Sertls resolutionem, a qua recedere amplius nequeat, ea qua par est dexteritate exponat eosque moneat ut propriae suae suorumque permansionis et conservationis memores, hanc iniuriam sibi suaeque posteri­tati non inferant, quo a tractatu iam semel ab ipsis solemniter •concluso, approbato et publicato propter nonnullorum maio­rem explicationem, quae in futura dieta commodius expediun­tur, recedere et inclytum regnum Hungáriáé simul etiam vicina regna et provincias, qui huius tractatus exequendi causa huc legatos suos, viros selectissimos, iam miserint, in maius periculum 1) E három szót más kitörölt szó fölé plajbászszal szúrta be Khrenperg. 2) Innen a kikezdés végéig Khrenperg beszúrása plajbászszal a lap •szélén.

Next

/
Thumbnails
Contents