Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)

II. A "bécsi béke" és a három kassai országgyűlés 1616. június-deczember

646 IROMÁNYOK ÉS VÉGZÉSEK connivendimi esse nec tales declaratorias et assecuratorias literas ei1) denegandas esse censerent.2) Si autem hoc medio contentus non esset,3) quamquam digno, quod ab eo admitteretur, tunc ex eo animadverti posset, eum ab initio non ea mente huc ventitasse, ut pacem compone­ret, sed ut tempus protrahendo Turearum auxilia expectaret, quorum ope tutus Suam Sertem ad iniquas et indignas conditio­nes pertraheret et tota legatione minime syncere, sed fraudu­lenter fungeretur et suas iniurias, quas sibi a M;e caes. illatas putat, vindicaret. Poterat enim, nisi fraudem necteret, excusata hac legatione apud Bochkaium allegare, se vigore plenipoten- tiae sibi attributae cum Mte caes. transegisse, nec velle novas postulationes inconstanter reiterare, sed potius legationem alteri permittere, praecipue, quod literas etiam peculiares suo et collegarum nomine dedisset, quibus ad observationem trans­actionis non solum se, sed et Bochkaianos omnes obligasset. Huc accedit, quod ab fide diguis intelligimus, eum complures articulos novos et noviter excogitatos nunc Suae Sert[ nomine Bochkaii et illi adhaerentium proposuisse, de quibus ab illis nullam acceperit instructionem, ita ut Suae Ser11 arroganter illudere et legatione mala fide fungi videatur. Praeterea arcem Újvár 4) iuxta suas literas obligatorias reddere in hunc usque diem recusavit ; quod etiam ad dolosae legationis exemplum pertinet, ut taceantur ceterae rerum et verborum contumeliae, quibus tam antea, quam nunc in M^3 Suas et Suae Sertis consi­liarios et nuncios ad eum missos, indignis modis usus est. Itaque si, ut supra dictum est, hac via et medio praescriptae admonitionis et assecurationis a maligno proposito abduci et flecti non possent ; tunc Sua Sertas pro singulari prudentia sua statuet et indicabit, quid nam huiusmodi legati, qui minus sincere nec bona fide legationis suae munus et officium admi­nistrant, de iure et legibus promeriti esse videantur. Interea autem cum Sua Ser as horum hominum proterviam et indignitatem cognoscat et quam sint intractabiles palam V) V) IUésházynak. 2) T. i. a magyar tanácsosok. 3) Illósházy. 4) Érsekújvár.

Next

/
Thumbnails
Contents