Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)

II. A "bécsi béke" és a három kassai országgyűlés 1616. június-deczember

■640 IROMÁNYOK ÉS VÉGZÉSEK 87. 1606 szépít. 11 után. Becs. Bövid feljegyzés a kassai augusztusi gyűlés meghatalmazottjai válaszáról, a melyet a velük tárgyalni kiküldött kir. albizottságnak a kassai augusztusi gyűlés kívánalmai ellen tett kifogásaira adtak. Quae serenissimus princeps ac dominus dominus Matthias archi dux Austriae etc. per magnificum dominum Georgium Thurzó comitem perpetuum de Arwa sibique adiunctos itidem magnificos dominos sacrae caes. regiaeque Mtls consiliarios et alios Hungaros dominis legatis Bocskayanis tam scripto quam oretenus benigne referri curavit, iidem domini legati Bochkayani demisse intellexerunt. Quantopere cordi fuit Bochkayanis alma pax et quantopere etiamnum [eamj expectant, ex eo quod toties per legatos plu­ribus vicibus missos iam urserint, abunde constat. Inter peti­tiones vero praecipua fuit religionis libertas, cuius etsi liberum usum et exercitium universis ordinibus regni sacra caesarea regiaque Mtas benigne permiserit, tamen per adiectam illam appendicem, ne illa libertas Romanae catholicae religioni prae- iudicet, obscuratur et quod in prioribus verbis absolute conces­sum est, adiecta illa conditionali particula restringitur et reddi­tur ambiguum. Hanc igitur dubietatem, remota illa conditione, tolli domini regnicolae instanter urgent. Neque est quod ibi Romanae catholicae religioni quicquam metuatur, siquidem illa quoque in universali libertate continetur et in eius libero usu et exercitio ei aeque ac aliis evidenter caveatur. Simile est quod de clero et templis restituendis ibidem additur, ex quo multae inconvenientiae et incommoda seque­rentur, [diverseque etiam fit a nonnullis sensus.]1) quod vigore huius decreti Cassoviense quoque templum, quod non ita pridem a Romanae religionis cultoribus per evangelicos recuperatum est, lisdeni restitui deberet, unde iterum magna ad futuras ‘contesta­tiones et civilia dissidia ansa praeberetur. Ut igitur omnis motus b E szögletes zárjel köztiek a eodexban a másoló hibájából a megelőzd három szó elé kerültek.

Next

/
Thumbnails
Contents