Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)

II. A "bécsi béke" és a három kassai országgyűlés 1616. június-deczember

616 IROMÁNYOK ÉS VÉGZÉSEK summam redemptionis duorum oppidorum Tarczal et Keresztúr nullam partem in se recipere voluit solvendam, affirmans se nullam habere pecuniam, quin imo infinitis debitis esse one­ratum ; itaque eo me descendere oportuit, ut summae inscriptio­nis duorum illorum oppidorum dimidiam partem Sua caes. Mtas, aliam vero dimidiam partéin ut regnicolae persolvant. E converso ex decimis Agriensibus, in quibus mihi Sertas \n'a^ facultatem concesserat, nihil ei concessi amplius quam illa quae a SertJ Vrae concessa in tractatione erant. Mitto Ser11 Vrae copiam diplomatis, quale dominus Bocskay a Sua Mtate de Transilvania et comitatibus ei concessis postu­lat ; quae hic aliqua parvula omissa sunt, videntur ea non perti­nere in diploma, sed sufficere si in articulis pacificationis expri­mantur, quam ut Sertas Vra pro expeditione quantocitius mittat Suae caes. Mh, requiritur, ut conclusioni pacis nullum obsta­culum hac quoque in parte interveniat, et ut eo citius et commo­dius etiam cum Tureis pax finiatur, cuius quoque tractatio­nem dominus Bocskay mihi et domino Paulo Nyarv concredi­dit. Etsi vero haec vires aetatis meae excedunt, attamen pro bono publico assumsi in me et hoc onus, et dominus Paulus Nyáry mea directione expeditus est ad Zerdar Passam optimis rationibus ad pacem pertinentibus. Mitto etiam paria confirmationis articulorum conclusorum per dominum Bocskay, pro quibus tamen spondere illi debui, me non prius in specie Ser11 Vrae restituturum, nisi de praemissis eorundem postulationibus concordetur. Missi sunt quoque mecum iuxta priorem deliberationem ex Superiori Hungária ex ordine quidem magnatum Franciscus Mágochy, Georgius Homonnay et Sebastianus Tököly, ex nobi­lium vero duo ; ex Inferiori Hungária erunt mecum unus ex magnatibus, duo ex nobilibus. Supplico SeP' Vra“, dignetur Sertas Vra clementer demandare, ut istis ordinentur hospitia, nempe quatuor nobilibus unum hospitium, quinque vero ma­gnatibus quinque hospitia, pro uno quoque seorsum, et quidem ut gratuito habeant hospitium, ut vel hac occasione benevolen­tiam Sertls Vrae ipsi persentiant. Memini ego, quod tempore divi Ferdinandi imperatoris, et etiam divi Maximiliani parentis Sertis Vrae Hungaris in negotiis publicis et Viennae et Pragae

Next

/
Thumbnails
Contents