Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)

II. A "bécsi béke" és a három kassai országgyűlés 1616. június-deczember

612 IROMÁNYOK ÉS VÉGZÉSEK 71. 1606 auguszt. 22. Lethawa. Thurzó György közli Mátyás főherczeggel Ostrosith András útján nyert nagyfontosságú híreit a kassai országos rendeknek a bécsi béke ellen tett kifogásairól és a hajdúság egy általános gyűléséről. Serenissime princeps ... stb. Hesterna die per peculiarem meum servitorem misi Ser*1 Vrae literas, quibus humilime aperui ea, quae generosus domi­nus Paulus Apponyi Cassovia rediens mihi per dominum Hiere- miam Pongrácz ac servitorem ipsius nunciavit ; literasque etiam nonnullas et literarum paria, statum praesentis temporis concernentes SeP1 Vrae transmisi. Eo non contentus emiseram ad dominum Andreám Oztrosith, affinem meum, et qui una cum domino Illiésházy nuper tempore tractationis et conclu­sionis Viennensis praesens fuit, unum e familiaribus meis, quem per literas exorabam, quatenus cum eodem domino Apponyi illae iter facturo de omnibus et singulis, quae Cassoviae acta seu audita fuissent, contulisset meque certiorem de illis reddidisset. Idem dominus Andreas Oztrosith. in certo quodam negocio mecum in oppido Solna constitutus, singula, quae ex eodem do­mino Paulo Apponyi scistitari expiscarique potuit, mihi enar­ravit. Ac inter caetera Turcici imperatoris unarum, nec non Murath Bassae vesirii binarum, similiter Ali Bassae Budensis unarum literarum ad Bochkaium diebus hisce praeteritis scri­ptarum paria per fratruelem suum dominum Stephanum Oztro­sith describi fecit mihique exhibuit, quae paria praesentibus literis annexa Sertati V™0 pro maiori informatione humilime transmitto.1) Ex illis Sertas Vra de Turearum intentione, de exer­citus ipsorum numero ac de aliis nonnullis scitu necessariis clementer intelligere futuraque necessitati tempestive prospi­cere dignabitur. Caeterum et id se ex eodem domino Apponi intellexisse idem dominus Oztrosith retulit : Quod nimirum Boehkaius lethaliter decumberet, adeo ut doctores medici Cracovia adducti, 1) E mellékletek, sajnos, hiányoznak.

Next

/
Thumbnails
Contents