Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)
II. A "bécsi béke" és a három kassai országgyűlés 1616. június-deczember
1606 AUGUSZTUS. 597 per comitatus tractatum Viennensem. Quare commisit Boch- ckay omnes eiusmodi scripturas repetere. Et propterea Paulus Apponyi pene capitis periculum incurrit. Tandem literis et salvo conductu Bochckaii vocatus Illésházi venit Cassoviam et honeste exceptus est atque cum Bochckay quotidie secretos tractatus habuit aliis consiliariis hoc invidentibus. 2. Tres Bochckay adhuc emendari cupit articulos 1. de religione ut tres expresse et nominatim sint liberae, caetera omnia deleantur quae in articulo continentur. 2. de palatino, ut correspondents am tantum cum Sua Serte habeat et non subsit. 3. ut emendetur articulus, quod si Turea pacem facere recusaret, Christianis adhaereant, et ut ipsi articuli de verbo ad verbum ita ponantur, prout Illiésházius super his edoctus est ; atque haec ita se expediturum promisit Illiésházius. 3. Vult etiam ut specificentur omnes comitatus Bochckayo attribuendi, deinde quod Eperiesinum ad octavas venire non sint obligati, sed absolute sint sub sua iurisdictione omnes illi comitatus. 4. Bochckay articulos Viennae conclusos misit per Paulum Nyári et Michaelem Czobor vezirio, et tunc Bochckaium his articulis contentum fore, si vezirius velit ; quia non possit amplius a confoederatione turcica recedere. 5. In testamento successorem reliquit vel Paulum Nyári vel Valentinum Homonnay. 6. Pro emendatione articulorum mittit Valentinum Homonnay cum aliis cmatuor nobilibus. 7. Haydones omnes ad has inferiores regni partes destinati sunt, quia in superiori Hungária illos pati nolunt, et minantur se incursuros in Austriam et Moraviam, quia tempus sit delitescentibus Germanis Hungáriám totam e manibus extorquere. 8. Bockchay dixit, nobilem privatum usque ad vitam pro aliquot colonis decertaturum fuisse ; quanto magis ipsum si valetudo faverit, non facile inclitum Regnum relicturum. 9. Cum iam per se erubescat plures conditiones prioribus annectere, agit ut Tureae tempore tractationis cum Sua id efficiant, ut Hungária nominetenus solum ad Suam Mtatcm pertineat, sed cum omnibus confiniis et proventibus in manibus eiusdem Bochckay regnum relinquatur, et Hungari per se Un-