Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)
I. Az 1606. évi Szt.-György napjár Pozsonyba hirdetett országgyűlés
16C6 FEBRUÁR. 39 gariae futura, excludatur, praeter verbalem procurationem, qua id obtinere conatus est, adhibuit aliud longe potentius medium : praeposituram Turócziensem, quae dictis reverendis Patribus ad fundationem collegii a Sua Mte collata erat, 38.000 talléromul impignoravit, ne vel sic bonis potiri, aut sedes suas in Hungária repetere possint. Eodem proposito ac intentione fere omnia ecclesiastica beneficia, (piae adhuc apud personas Deo dicatas priusquam per hanc rebellionem eiicerentur et opprimerentur, existebant, in gravissima pecuniaria summa, quae 140.000 excedit, obligavit et inscripsit. Nempe armis et vi ad ecclesiasticos eiicicndos opus non est, ubi bona eorum sustentationi ac officio consecrata hoc pacto distrahuntur, ut illa recuperari nequeant. Atipie, quod lachrimis dignum est, hac mercatura, quam cum bonis ecclesiasticis exercuit, ad christianum sanguinem fundendum, ad solvendos illos praedones et parricidas usus est,1) qui provinciis Suae Mtls populandis Tureis ac Tartaris consociati sunt, atque vendendis fere innumerabilibus christianis operam dederunt. Habes, Pater Beatissime, non explicatam, sed adumbratam ecclesiasticorum in Hungária deploratam propemodum conditionem ; qualis enim reipsa est, arbitramur digne non posse a quoquam commemorari ac percenseri. Quid nobis, Tuis filiis, tanta haereticorum crudelitate vexatis, tanta mole persecutionum gravatis cum tanto religionis catholicae discrimine faciendum fuit? Ad paternum Sanetls Tuae sinum recurrendum, et tantorum malorum medela a Te, tanquam a fonte omnis potestatis in terra, petenda, et imploranda. Oramus itaque Sanct‘em Tuam demissis precibus, et Te per illum Dominum, qui nos omnes Tuae curae ac providentiae commisit, obtestamur, sub protectionem Tuam nos suscipias, foveas ope. exigas auxilio, non patiaris unquam, ut Ecclesia Ungariae a S. Sedis Apóst, uberibus nutrita, hac istorum tyrannorum saevitia per summum scelus avertatur. Magnum certe vulnus Ecclesia sancta accipiet, si ab ea Ungaria, olim non ignobile ejusdem membrum abscindatur. l) T. i. Illésházy.