Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)
II. A "bécsi béke" és a három kassai országgyűlés 1616. június-deczember
428 IROMÁNYOK ÉS VÉGZÉSEK hogy juttassa hozzá a menedéklevelet, ha hajlandó a kiegyezés dolgában tovább tárgyalni, a mit bő megokolással melegen ajánld Serenissime princeps ... sib. Scio Ser11 Vrae iam constare illustrissimum dominum Boch- kay ratione contentationis personae suae nondum esse contentum ; sed neque regnicolas sibi adhaerentes de capitulatioribus ratione restitutionis antiquorum iurium et libertatum suorum Viennae per Sertem Vram mecum conclusis, contentos adirne in toto esse. Quamvis ego uichil horum, quae ad ratificationem capitula- tionum illarum pertinebant, etiam cum discrimine vitae meae intermiserim, ita ut praeter senilem meam aetatem, maximis et firmissimis ex rationibus, merito me ingenti hoc onere et labore pacificationis non amplius gravarem, infinitis denique laboribus et expensis me ipsum non opprimerem, quae omnia suo tempre Sertas Vra fusius cognoscet : ex adverso tamen considerans modernam faciem et bonum reipublicae Christianae statumque labentis patriae meae Hungáriáé deesse non potui, quin et officio et studio Christiano ac Sert! Vra0 quoque inserviendi cupidine hoc onus pacificationis iterum in me assumerem. Quapropter ea ad quae ego ope divina tam illustrissimum dominum Bochkay quam adhaerentes sibi regnicolas inducere potui, scripta per eos compraehensa sigillisque et manuum eorum subscriptione firmata per hos duos dominos nobiles praesentium ostensores Ser*1 V™8 mitto et exhibeo. Illi circumventi sunt multiplicibus blandimentis, pollicitationibus et persuasionibus Turearum, ciui suadent illustrissimo domino Bochkay ne obtentis castris et ditionibus cedat, offerunt illi defensionem, pecuniam militemque sufficientem. Accedit etiam, quod in ista congregatione Cassoviensi, Transsylvanorum legati et laesi superioris Hungáriáé regnicolae lamentabiliter et graviter de crudeli et plane tyrannica (prout illi dicunt) gubernatione et infinitis exactionibus ac extorsionibus domini Bastae, domini Barbiani cum militibus Valonis et domini Crauznek, dominorum denique episcoporum, qui non docendo et praedicando evangélium, sed armorum vi et tyrannnide conscientias illorum illaqueare et cogere satagebant, publice ac copiose sunt conquesti, exclamantes universi, omnia dura et quaeque extrema, imo