Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)

I. A MEGHIUSULT POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1605. JANUÁRJÁBAN

1605. JANUÁR 2. 97 lioruni deféctum Christiana Respublica alias in defensionem huius Regni bene inclinata et Regnum ipsum cum Exercitu Christiano periclitetur, et Status ac Ordines sibi suisque­defuisse incusentur, petit Sua Mtas Caesarea Regiaque, ut pro innato ipsorum ia Pátriám studio et aftectione, de sin­gulis portis ad minus duos eubulos avenae, totidemque tritici mensurae Tirnaviensis, — et viciniores quidem illud ad ripas Danubii, remotiores autem ad Civitates, Castra seu Forta­litia proxima illis nominanda suis impensis devehi ac ad manus supremorum officialium rei Annonariae (ab illis re­cognitionales propterea aeeepturi) consignari curent. Ad vecturam autem munitionum bellicarum pro pari­tate aliorum auxiliorum de singulis Comitatibus certuni nnmerum equorum, iumentorum et curruum, ad prium diem Maii in locum ad id deputatum et designatum presentent.. et propriis quoque sumptibus interteneant. Pro aliis vero rebus devehendis de singulis viginti quinque portis dicari solitis, singuli currus quaternis Equis.. seu plaustrum laborihus aptum sex bobus iunetis et adnexis r et quibus pro singulo curru ad singulum diem Talerus unus­connumerabitur, sistant. Monentur autem Comitatus et Domini terrestres omnes denuo ac serio, et signanter ii qui sunt Praesidiis et For­taliciis viciniores, si quando necessitate publica urgente ad huiusmodi convectionem, precio competenti oblato, requisiti í'uerint, ne se ab opere hoc alienos reddant, aut difficiles­praebeant, quia iuxta Art. 7. Anno 1559. x) rursum contir­mandum omnis géneris victualia ad liominum, equorum et iumentorum alimentationem spectantia a vicinioribus Comi­tatibus, eorumque subditis in Castra et Fortalitia vicina pro precio competenti subministrent. Quibus Sua Mtas eorun­demque Conductoribus iter Semper tutum, defensionem et iustitiam tarn in campo quam aliis in locis, omni dilatione remota praestari curabit. Sicut etiam hae vecturae in nullum alium quam destinatum usum convertentur aut asservabuntui­0 Eg-y mellékelt — odaragasztott — czédulán egykorú jegyzet z. »Nachzusuchen, ob dieser Artickel und Jahr recht sein«.

Next

/
Thumbnails
Contents