Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)

I. A MEGHIUSULT POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1605. JANUÁRJÁBAN

88 < A MEGHIÚSULT POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. et ficlelitate sua constantes maneant paterne et benigne hortatur. Neque dubitat quin iidem pristinae suae suorumque maiorum virtutum memores, eadem affectione ad propositio­neni hanc Suae Mtis in omnibus Articulis et petitis, se in tantum promptos, paratos et patriae suae amantes sint ex­hibituri, in quantum hoc ipsum Regni Hungáriáé perturbatus status, in hoc rerum omnium disturbio omnino requirit et expostulat, quo reliqua Suae Mtis Regna et Provinciáé tanto faciliores ad sua quoque subsidia liberaliter conferenda animentur. Cu})ivisset equidem Sua Mtas in hoc afflictissimo eórum statu praesens hanc Diaetam celebrare, qüantis autem propterea ad externa auxilia conquirenda distineatur impe­dimentis, id Statibus et Ordinibus liaud obscurum esse arbi­tratur. Quocirca cum in sui locum Serenissimum Principem ac Dominum Dominum Mathiam Arcliiducem Austriae etc. fratrem suum charissimum destinarit, ut quem Status et Ordines iam ante multoties in rebus Hungaricis vigilantis- ­simum, in Conventibus huiusmodi dirigendis benignum et placidum Semper experti sunt, futurum omnino confidit? eosdem etiam nunc Suam Sértem omni honore et reverentia debita libenter accepturos et audituros, cui namque in hunc r finem omnem et agendi et tractandi plenariam concessit potestatem. Ad motus igitur illos sedandos, tum etiam Bellum contra immanissimum liostem Turcam prosequendum, primo omnium necessitas huius Anni et exterorum tumultuum po­stulat, ut a singulis domibus Oolonicalibus et Inquilinariis demptis excipiendis et exceptis combustis per Tartaros et aliis desolatis, consueta rectificatione, praesentibus Dicato­ribus Camerae Posoniensis iuratis per Yicecomites et Judices Nobilium Comitatuum praevia, íloreni Hungaricales diu», a Hominis vero terrestribus florenus unus, citra ullam difficultatem offerantur. Atque huius subsidii medietas ad proximum Festum Divi Georgii, altéra vero ad diem Divi

Next

/
Thumbnails
Contents