Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)
V. A KASSAI ORSZÁGGYŰLÉS 1606. ÁPRIL ÉS MÁJUS HAVÁBAN.
FÜGGELÉK. 869 quidem unguem recedere noluerint et aliquot dies insumpserint, litera E. deciarat; *) qualiter a ütem religionis articulus determinatus sit, litera F. manifestat. 2) In consultatione illa gravi indesinenter tandem cupiebant Ungari ut articulo huic duae saltem hae voces » ubique« et »omnibus« adiicerentur, sed per biduum repulsam passi voculam »omnibus« expunximus. 3) » Ubique« vocula baec licet remanserit, nihil tamen nobis facessit aut praescribit negocii, quia per subsequentia verba penitus apud quemvis vei parum prudentem abrogatur, quibus expresse dicitur: »sicut tempore Ferdinandi et Maximiliani, aliorumque piissimorum regum Ungariae fuit.« Et sic nos catholici et multo alio sinistro sensu clausiilam »ubique« intelligimus: unde ante omnia praecedit bonorum tam laicis quam ecclesiasticis, stante seditiosissima rebellione, per vim ademptorum restitutio; quam ipsi iterum refundere tenebuntur; et ita nullum alium exercitium habebunt. Fuit quoque et est ea et non alia principis sana mens et intentio nisi pro sedanda Ungarorum fúria, depositione armorum, pace componenda et praestando Suae Mtí novo fidelitatis obedientiaeque iuramento, et sic expectata certaque et constans pax inter nos et Turcas initiatur. Quod ubi factum, ut speramus, fuerit: tunc primum commodiori longe modo S. M ta s ubique locorum in Ungaria et apud omnes, quemadmodum tempore Ferdinandi et Maximiliani [et] aliorum praedecessorum regum Hungáriáé accidit, religionem catholicam promovere ac replantare poterit. Nec erit posthac, rebus ita paciíicatis. locus amplius eífugii, quo Hungari iterum deficere, aut Turcarum, qui per lianc cum Hungaris initam paciíicationem nobis coniungentur et confoederabuntur, opem vellent implorare. ') Ez a korponai első czikk. 3) A bécsi február 9-diki egyesség első czikke. 3) T. i. előbb így kellett volna a czikknek hangoznia : Religionis negotium ubique in Hungaria omnibus in eo statu relinquatur stb. De az omnibus szót a cs. biztosok törülték.