Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)
V. A KASSAI ORSZÁGGYŰLÉS 1606. ÁPRIL ÉS MÁJUS HAVÁBAN.
FÜGGELÉK. 867 zelo dei inflammati, pii et constantes viri in religione fuerunt, conflictus multis diebns exortus duraverat. Ilii resolutiones caesaris, episcoporum Ungariae et laicorum omnium consilium, insuper publicationem decretorum domini Bastae non tantnm, sed evidens ac praesentissimum periculum et quidem adeo tumultuarium pro sua parte habebant, ut nisi a religionis ardore remitteretur, nihil fore aut esse certius, praeter totius Ungariae. Austriae, Moraviae, Bohemiaeque eversionem. Hi. nempe religionis amantes et studio religionis ardentes, deum. eius iustitiam [magis], quam privata commoda favoresque honiinum inanes cordi liabentes viriliter sese gesserunt, adeo ut cum iis duram ac concretam asperrimae hiemis glaciem frigidorum illorum hominum, Deo laus immortali, perfregerint. Rebelles Ungari fere melius nobis ipsis nostrorum viri um inbecillitatem armorumque impossibilitatem parati armata et forti manu nos invadere ac perdere posse, cum ne quidem hominem ad arma defensionemque instructum haberemus, animadvertentes, non immerito se obstantissimos in religionis negocio exhibebant, certam de nobis sibi pollicebantur [victoriam], ob insolutum et per totam Austriam grassantein tumultuarium militem stipendiarium; unde si articulus religionem concernens interruptus aut determinatus non fuisset, facile vel intra octidui spatium eorundem incursionem. Tartarorum. Turcarumque ipsis auxilium opem afferentibus immanorum (sic!) crudelitatem cum totius Austriae depraedatione cervicibus nostris imposuissemus. Nec videbatur consultum dictum articulum ad caesareani M te m remittere, quia verendum [erat] eandem a sua prius Ungaris data resolutione non tam facile recessuram. Quod si recederet, rescissus[que] esset religionis articulus, subsecutum inde [foret ?] bellum perniciosissimum; haeretici insana perfidiae cupiditate stimulati occasionem plenis brachiis amplexantes, non iam contra hostes, sed nos ipsos turmatim arma armis conglobassent tam in Austria ') Afcrentium helyett.