Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)
V. A KASSAI ORSZÁGGYŰLÉS 1606. ÁPRIL ÉS MÁJUS HAVÁBAN.
862 IROMÁNYOK É S VÉGZÉSEK. quam monetae fecissent, sint sicut supradicti superinde quoque absoluti, ita timen ut de caetero ab omnibus huiusmodi penitus abstineatur. Ad cuius uberiorem effectum consequendum denique conclusum est, quod omnes Hungari qui Bochkaio adhaeserunt, post horum omnium hic factam conclusionem ipsius iuramento, nexui ac vinculo quam primum et cum eíFectu renuncient, ab eo recedant et liberentur. Atque hoc ipsum in proxime futura diaeta supradicta ante omnes alios tractatus fidelitate suae sacrae Caesareae regiaeque Maiestati praestita publice contestentur. Ipse autem Bochkay nullo un quam tempore eos sibi obnoxios habeat aut praetendat. Ut vero haec omnia maiori robore firmentur omnisque scrupulus diffidentiae ex cordibus Bochkaianorum radicitus evellatur hicque tractatus et reconciliatio stabilior sit, sacra caesarea regiaque Maiestas diplomate suo superinde confecto et emanato firmiter promittet et penes eandem regnum Bohemiae, archiducatus Austriae, marcliionatus Moraviae et serenissimus archidux Austriae Ferdinandus cum ducatu Styriae etc. assecurabunt, quod sua sacra caesarea regiaque Maiestas hanc reconciiiationem cum Hungaris factam inviolabiliter in omni parte conservabit et vicina quoque regna et provinciáé nihil quod vicinitatis ius posset laedere attentabunt. Sicut etiam vicissim regni Hungáriáé regnicolae et ad illud pertinentes provinciáé et comitatus suae caesareae regiaeque Maestati et successoribus eiusdem legitimis Hungáriáé regibus ad perpetuam fidem fidelitatem et obedientiam se obligabunt et literis suis assecuratorialibus similiter firmabunt, quod salvis semper iuribus et libertatibus regni permanentibus nunquam defectionem, rebellionem, insurrectionem, publicae quietis turbationem, vicinarum provinciarum invasionem, depopulationem, internam et externam conspirationem, Turcarum, Tartarorum et aliorum hostium quorumcunque in regnum Hungáriáé et vicinas provincias intraductionem, privata conventicula contra suam sacram caesaream regiamque Maiestatem contraque bonum regni in aeternum molientur vei attentabunt, quovis exquisito