Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)
V. A KASSAI ORSZÁGGYŰLÉS 1606. ÁPRIL ÉS MÁJUS HAVÁBAN.
860 IROMÁNYOK ÉS VÉGZÉSEK. homagio vei deditione eidem aut aliis hostibus suae Maiestatis caesareae regiaeque obstringat. Sicut etiam si quid ratione pacis turcicae cum sua Majestate caesarea regiaque et sua Serenitate ineundae tractaverit, id omne suae Majestati caesareae regiaeque aut eius Serenitati tempestive referat atque omnino curet, ut ad minus ante finem mensis Mártii aut Április declarationem ipsius Turcae obtineat quo aliquid de pace cum eo concludenda certi haberi possit, prout similiter etiam sua caesarea regiaque Maiestas de turcica pace cum Bochkay conferet. Decimo sexto. Ut tractatum hunc ablegatorum Bochkay sub sigillo et chyrographo suo ante festum sancti Greorgii proxime affuturum reversalibus et fide mediante firmet et suae Serenitati transmittat, sicut etiam sua Maiestas caesarea regiaque Transylvanos a priori vinculo fidei liberos pronunciabit. Quibus omnibus ita tractatis et compositis superest, ut omnes illi qui Bochkaio adhaeserunt fide quam illi dederunt renunciata rursum in gratiam et fidelitatem suae sacrae caesareae ac regiae Maiestatis tanquam regis ipsorum legitimi redeant et recipiantur et a modo imposterum ipsi et successores eorum nullo unquam tempore a fidelitate suae Maiestatis caesareae regiaeque et eiusdem successorum legitimorum regni Hungáriáé regum salvis iuribus et libertatibus regni permanentibus desciscant. Quod ut commodius fiat perpetuaque firmitaté roboretur ipsique Hungari Bochkaio adhaerentes assecurato, quieto et tranquillo superinde sint animo, sua Serenitas ad humilimam illorum petitionem ex plenipotentia sibi a sacra caesarea regiaque Maiestate concessa omnibus et singulis qui hoc modo suae Maiestati caesareae regiaeque in diaeta proxime subsequenti, quae ad festum divi Greorgii nempe vigesimam quartam diem mensis Április anni praesentis instituta est, reconciliati fuerint, oblivionem omnium eorum quae a decima quinta die mensis Octobris anni millesimi sexcentisimi quarti usque moclo hinc inde gesta commissaque fuerunt benigne concedit; ita quod omnes caedes rapinae spolia, castrorum