Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)
V. A KASSAI ORSZÁGGYŰLÉS 1606. ÁPRIL ÉS MÁJUS HAVÁBAN.
858 IROMÁNYOK KS VÉGZÉSEK. et sine omni tergiversatione nee impedimento ad regnum et regem devolvatur, et liberum sit regi pro suo arbitrio de iisdem disponere. Quinto : ut in hunc finem et casum Bochkay similiter eius consanguinei et affines scripto sigillato et subscripto renuncient, se nihil iuris in perpetuum ratione huius concessionis vel ad principatum vel ad Transylvaniam vel ad supradictas Hungáriáé partes illi concedendas sub quovis praetextu nullo unquam tempore praetendere velle. Sexto : quod una etiam status et ordines Transylvaniae et partium regni Hungáriáé Bochkaio tradendarum, item etiam arci um et fortaliciorum ibidem capitanei et castellani sese in diaeta publica primitus in Transylvania celebranda ante omnes alios tractatus in praesentia suae Maiestatis caesareae regiaeque commissariorum obligent et iuramento obstringant quod clecedente et in semine masculino deficiente Bochkaio nemini alii quam legitimo Hungáriáé regi et regno et qui a rege ipsis praeficietur, fidelitatem et obedientiam sint praestituri. Septimo: quocl Bochkay promittat, publico etiam Transylvanorum decreto confirmet quod si qui malefactores officiales et factores x) suae caesareae regiaeque Maiestatis vel aliquorum regnicolarum damna vel maleficia perpetrantes in Transylvaniam vel partes sibi adhaerentes transfugerint, extunc tales tam ad requisitionem suae Maiestatis caesarae regiaeque, quam quorumvis regnicolarum querelas ibidem iuri sistantur et tain de iniuriis quam damnis iuxta decreta regni Huugariae puniantur. Idem etiam sacra caesarea regiaque Maiestas faciet. Octavo. Quocl ex his partibus Hungáriáé sibi attribuendis nulluni ius nullamque iurisdictionem in alias partes ei non concessas quocunque colore usurpaturus et detenturus sit. Nono. Quocl in cusione monetarum in recognitionem superioritatis sicut ab aliis principibus fieri consuevit ex ') »Officiales et factores« Nagymihályi Ferencz titkár beszúrása, a mint maga is a lap szélén bizonyítja : F. N. mpria correxit. i