Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)
V. A KASSAI ORSZÁGGYŰLÉS 1606. ÁPRIL ÉS MÁJUS HAVÁBAN.
FÜGGELÉK. 853 regiaeque, verum etiam pro tempore eiusdem supremo gubernatori et sine scitu eorum nulla majoris momenti negotia tractet. 1) Quod vero personalis praesentiae electionem spectat, cum iuxta articulum allegatum Joannes Lippay ex voto dominorum assessorum et consiliariorum a sua Maiestate caesarea regiaque sit electus et deinde in generali anni 1604. diaeta legitime sigillo ei tradito sollenniterque iuramento ab ipso exacto publicatus et acceptatus fuerit ; ideo persona ipsius merito non immutatur ; sicut etiam imposterum personalis secundum articulum praedictum semper eligetur. Ad quartum. Quaridoquidem Corona Hungáriáé moderno lioc turbulentissimo regni statu secure in Hungaria conservari non potest, ideo conclusum est, ut eam sua Maiestas caesarea in Austriam ad locum aliquem tutiorem et viciniorem Hungáriáé deferri curare dignetur. Ad quintum. Tesaurarius sive hic perceptor proventuum regiorum sive praefectus aut quovis tandem alio nomine apelletur, cum aliis sibi adiunctis in nullám partém gubernationis regni sese immisceant. sed regios et coronae proventus solum curent : quinimo ut deinceps Hungari Semper et seculares eligantur, conclusum est ; sicut etiam ad contributiones publicas regnicolae ad modum antea consuetum perceptores seu dicatores quos volunt habere et eligere poterunt. Quod autem reverendum episcopum Agriensem in dicta causa in exilium mitti postulant, id iuris ratio uon dictat, cum nemo inauditus et non convictus condemnari, multominus plecti debeat. Sed si qui sunt qui contra eum criminaliter procedere existimant, id in fut ura diaeta liceat illis, iuris ordine servato et citatione praevia, coram statibus et ordinibus regni facere et prosequi, si ante diaetam componi non possent: ita tamen ut et illi defensiones suae 0 Katonánál (28., 496.1.) itt végződik a III. czikk. Tehát hiányzik nála az egész következő kikezdés.