Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)
V. A KASSAI ORSZÁGGYŰLÉS 1606. ÁPRIL ÉS MÁJUS HAVÁBAN.
850 IROMÁNYOK ÉS VÉGZÉSEK. que scrupulus diffidentiae ex cordibus Regnicolarum rádióit us evellatur, haecque transactio in omni sui parte stabilior esse queat, Sua Caes. Reg. Mattas diplomate suo superinde confecto et emanato firmiter promittat. Ac insuper postulatur, ut penes Suae Mattis assecurationem Sacrum ßomanum Imperium, regna Bohemiae, Austriae,. Silesiae, Moraviae et Styriae suas etiam assecuratorias literas Hungaris dent. Ita nimirum quod quicquid sua Mattas cum Hungaris concluserit, in eo ipsos iuviolabiliter in omni parte conservabit et manutenebit; quod si vero secus fieret r extunc iidem Imperium et praedicta regna, nullo auxilio militari, aut pecuniario contra Hungaros Suae Matti adesse velint. Hoc adjecto quod antiqua quoque eorum cum Hungaris pacta et foedera bonaque vicinitas et mutuus amor r tani inter regnicolas quam vero negociatores et mercatoresperpetuo conservabitur, ad cuius observationem ultro citroque sint obstricti. Cum autem Mattas Sua Caes. liegiaque propter varia Reipublicae Christianae emolumenta continue in Hungaria liabitare non potest necessarioque eam per gubernatorem regere debeat, ne igitur is qui gubernatoris officio fungetur. tantum nomine tenus sed re ipsa officio suo praeesse et regnicolis subvenire queat: postulatur ut is regnicolis ad observanda jura regni juramento sit adstrictus, eaque ipsi per Suam Mattem Caes. Regiamque autoritas et potestascum plenipotentia attribuatur, ut omnia regni negocia cum consilio liungarico liic finiat et determinet; ne propter quasvis causas regnicolis Pragam ire, ibique longa mora sumptibus exliausti sine responso uti antea saepius, quod ipsis nimis onerosum fűit, cum summo animi dolore redire necessum sit. Nec hoc praetermisso, quod decreta regni quae per varias in diversis diaetis constitutiones multis in locis contraria sibi esse videntur, iuxta articulos annorum 1550 Art. 11. et 1553 Art. 15. emendentur. 1. Dominus gubernátor ad nullius querelas quantumvis enormes neminem impediat; querulantes autem injurias-