Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)

I. A MEGHIUSULT POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1605. JANUÁRJÁBAN

76 < A MEGHIÚSULT POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. dum commendavit. Pro magistri curiae officio, siquidem fere postremum in ordine est, nemo, quod quidem scirem, hacte­nus institit, eo quod arbitrati fuerint Iliesbazium in gratiam rediturum. Jam in sola S. Mtis gratia situm est, cui quid conferre velit. Si catholicis conferri deberet, illi rari sunt et adhuc iuvenes; nam baronatus ofíicia consiliariatus sunt coniuncta; dominus Kolonych inter novitios Hungaros mi­lesque existens, ad officium magistri agazonum idoneus vi­deretur, si forte contraria non obstant. Si vero Greorgio Tliurzoni cesserit, in eins locum ad dapiferatum dominus Sigismundus Forgach iam catholicus subrogandus esset, cui in pincernatu dominus Franciscus Batthiany si illud 11011 asperneretur, succedere posset. Pro magistro vero curiae forsan non incommode nominaretur dominus Andreas Doczy, cubicularius serenissimi arcliiducis Maximilian! vei dominus Joannes Listhius ambo catbolici, sicque ordo baronum esset completus. Pro consiliariis novit er creandis viderentur idonei do­mini Andreas Doczy, Joannes Listhius, si aliquis eorum ad magistri curiae officium 11011 assumeretur, item Franciscus Dersffy, Michael Czobor et Petrus Eeway omnes Posonio vicini et qui Semper ad manum presto esse possunt. Ex nobilibus vero dominus Joannes Lippay personalis praesentia et Stephanus Hoszutothy si S. M f i C. ac illustrissimis se­cretis eiusdem consiliariis, diversum non videretur; Lippay enim antecessores duos in hoc officio habuit consiliarios et Hoszutothy fidelitati et benefactorum meritis, priores naevos potest detergere et obliterare ac S. M*i prout spero adhuc utiliter et laudabiliter servire. 1) Domino comite Nicolao Zriny iuveni optimae spei et a catholica religione 11011 abhorrenti, officium comitis comi­tatus Zaladiensis quod et páter eins gessit, aequum est ut conferatur, imo ad maiora evehendus demisse videretur, propter praeplara maiorum suorum merita et bonam eins indolem. 1) Oldaljegyzet más kéztől: f 11 erat quoque antea nominatus <1. Paulus Niary.

Next

/
Thumbnails
Contents