Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)

III. A KORPONAI ORSZÁGGYŰLÉS 1605. NOVEMBER–DECZEMBERBEN

1605. SO VEM B KB 12. 427 tuti anni 1563. de reformatione legum et iurium regni Hungáriáé meminit, cuius vigoris Hungaris in generali sua congregatione et diaeta liberum relinqui petit, mutuo con­sensu leges suas renovare, augere, minuere, novas consti­tuere etc.; Sua Serenitas nomine Suae Maiestatis [huic.peti­tioni consentit, ita tamen ut ista reformatio] 1) ad modum indicto decreto articulo 30. insinuatum cum assensu Suae Maiestatis atque omnium statuum et ordinum fiat et in dispendium Suae Maiestatis et authoritatis [illius] atque etiam regni nihil attentetur. Ad authoritatem coronae et regis quod attinet, iam antea responsum est, haec nostra tempóra longe alia esse, quam foelicissimae [memoriae] Vladislai fuerant atque ideo et alium modum in hac conservanda requirere ; cum et Visegradium de quo primum decretum loquitur, nunc in manibus Turcarum sit et in toto regno tutior locus, quam ubi nunc ea est, non inveniatur, de Sua autem Maiestate quippiam sinistri suspicari nefas sit. quae eins semper con­dignam habuerit curam atque etiam inposterum diligentis­simam habebit, neque de ea dubitandum, quin si regnum ad feliciorem statum pervenerit, etiam in hoc statibus et ordinibus satisfactura sit. 2) In his vero, quae ultra haec tam a domino Illieshazio, (|uam etiam ab ipso domino Bochkay de conservatione libertatum, privilegiorum et iurium regni Hungáriáé affe­runtur, sufliciat illis quod Sua Maiestas et ad quae se iuramento semel obstrinxit, fidelissime sit observatura et contra iura et constitutiones regni neminem turbatura. Sicut etiam in mutationibus futuris in assumendis consiliariis episcopis, condignam eorum petitionis rationem est habitura, Personam ipsius domini Bocskay proprium quod con­cernit, ultra ea, quae nomine Suae Maiestatis responso ') A szögletes zárjel közt levő szavak a szerkesztő betoldása, miután azok (vagy ugyanazon értelmet kifejező más szavak) az egy­korú másolatból az illető iródiák hibája miatt kimaradtak. a) Ez a kikezdés nem a korona azaz a király autoritásáról, mint inkább a valóságos korona hol-őrzéséről szól.

Next

/
Thumbnails
Contents