Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)

I. A MEGHIUSULT POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1605. JANUÁRJÁBAN

ORSZÁGGYŰLÉSI IROMÁNYOK. I. 1604. november 19. A magyar kamara tanácsosainak véleménye az 1605. elejére egybehívandó országgyűlés teendői felöl. Serenissime princeps etc. Fidelitatis et fidelium servitorum nostrorum in gratiam gtis y. humilimam subiectionem. Quo tempore ratione pa­candi regni huius statibus et ordinibus diaeta indicanda sit. et quid in ea proponi debeat, maiidat benigne S. Y. per litteras suas 15. die huius editas, et hesterna die nobis red­ditas, ut habita matúra consultatione S m Y. humiliter infor­mare debeamus. Postquam igitur in subitaneis periculis subitanea re­media adhibenda sint. conferemus quo citius eo melius, ac si prius íieri non posset, ad festum tamen beatae Luciae virginis et martyris quod ad 13. proxime venturi mensis Decembris incidet, vei si forte propter brevitatem teinporis regnicolae qui mandatis O© M. convocandi erunt, cum etiam ad eorum expeditionein tempore aliquo opus sit, ad illum diem convenire non possent, ad diem divo Thomae sacrum, hoc est ad 21 eiusdem mensis Decembris promulgandnm esse; ubi tandem si régnicolae convenerint in hoc rerum regni huius perturbato statu, omissis interim aliis minutio­ribus, quae minus ad regni conservationem spectant et quae pacato dei beneficio regno facilius emendari poterunt, tri a potissimum puncta proponenda et a regnicolis postulanda humiliter existimaremus.

Next

/
Thumbnails
Contents