Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)

II. A SZERENCSI GYŰLÉS 1605. APRIL HAVÁBAN.

1605. JÜLiuä 1 . r>. 19.1 Scepusii sequuta fuerat, similil)us uti remecliis. Tunc enim autore ac moderatore Sigismundo primo rege Poloniae in­testinum illud incendium ac res universa per commissarios utrinque datos fuerat composita. In quo et nunc It. M tas avi sui materni principis illius pientissimi insistendo vesti­giis partes suas minimé desiderari patietur. Perscribet ea de re S. C. Mti ; Dominationes vero Vestrae, hoc ipsum suae Illustritati dominó suo nomine Mtis Suae referent et per­svadebunt. Quod si ita, uti quideru cupit R. Mtas ? hene ees­serit, fueritque ab utraque parte eam itum sententiam, regia­que quoque Majestas absque ulla mora tempus et locum utrique parti edicet, suosque qui liuic negotio praeessent designabit viros graves et senatorii ordinis commissarios, de quo ut quam primum certior fiat R. M a s curabunt Domi­nationes Vestrae. Tum et de pactis et foederibus, quae jam a multis saeculis regna haec vicina utrinque inter se con­stituta habent, bonaque vicinitate et amicitia, non est quod dubitent, cum ipsi optime norunt, haec fuisse Semper a ma­joribus R. Mtis et regni ordinibus studiosissime et religio­sissime culta et observata, hoc idem et nunc sibi de R. M te ac de regni ordinibus persvadeant. Quod reliquum est R. Mtas studia ac propensas erga se D™™ V ru m voluntates grato animo acci])iens, illis vicissim suam gratiain et bene­volentiam ultro defert. Et ut hoc idem Suae Ulustritati do­minó suo caeterisque Ungariae ordinibus nomine S. Mtis referant, illudque confirment, debere illos ea omnia sibi de R. Mte semper promittere, quae a piis justique et aequi studiosis principibus expectari solent ; eadem R. Mtas domi­nus noster clementissimus benigne a Dbus yris hoc ipsum postulat. (Egykorú mása a bécsi udv. könyvtár 8448. sz. kéziratában.)

Next

/
Thumbnails
Contents