Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)
II. A SZERENCSI GYŰLÉS 1605. APRIL HAVÁBAN.
1605, APRÍT, HAVÁBAN. 171 iniit, penitusque eos delendos atque Regnum Hungáriáé in provinciáé formám redigendum, suaeque Austriae haereditarium subjiciendum esse constituit, ut vei hac ratione etiam, volente deo, sceptrum Hungáriáé penes Dominium Austriae resideat. Bohemiae, Moraviae et tandem Sacri Romani Tmperii perpetuum dominium [penesj Austriam teneat, pecuniasque rex a Christianitate praetensione defensionis propugnaculi Christianorum regni Hungáriáé emungat. Qua tamen Hungáriám Domus Austriaca qualiter deferiderit, manifestum est omnibus nationibus. Ita ut vix jani rudera regni appareant. Existimavit autem hoc decretum suum subsidiis et viribus militum Christianorum. quos principes et populus christianus contra Turcas annuatim dabant, se commodius perficere et peragere posse. Verum ut David et Saul dicit, nullum de animo certius quam ex factis argumentum colligi potest, sic ex Iiis quae gessit Rex Rudolphus. Praemissum suum decretum ita se habere, luce nieridiana clarius inferius demonstrabitur: In primis itaque seniores dominos consiliarios, quos a Patre suo divo Maximiliano relictos habuit, viros non modo prudentes et sapientes, verum etiam longa experientia rerum insignes, Adamum a Dietrichstain, Wolfgangum Rumpff, Paulum Sixtum a Trautzon summo cum dedecore contra morém omnium christianorum principum subito et inaudita causa necem illis minitatus Pragä ejeeit. In quorum honestorum et maximorum virorum locum subrogavit et constituit tubicinae natum Wolfgangum Unverzagt, Austriacum, hominem sceleratissimum, vafrum, perfidum infidum, proprii lucri quaesitorem, adulterum, qui neque Déi neque honestatis ullam haberet rationem, cuius etiam arte et dolis honestissimi praedicti viri, domini consiliarii isthinc eiecti sunt. Huic ascivit adiunxitque Philippum cuiusdam Judaei filium et alium Makowski, similem huic. Atque primum ex hoc quidem Deum, leges, justitiam et. omnium nationum consilia, fratres quoque carnales contempsit, denique suo libitu absolutaque potentia grassari in omnes nationes, prae') scilicet pecunia.