Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)

II. A SZERENCSI GYŰLÉS 1605. APRIL HAVÁBAN.

164 A. SZERENCSI . GYŰLÉS. tolariae; bona vero dominorum et nobilium ad praestandum istud onus ex longo non sunt adstricta, praesertim quorum equi et iumenta sunt ademta. 12. Quia reliquiae liuius regni propter utrumque exer­citum nimis sunt attritae et dilaceratae, sua Serenitas com­pescat licentiam militarem et refrenet eorum petulantiam, ut devectores victualium, quaestores et alii negotiatores tu tum iter habere queant, ordinetque sua Serenitas magi­strum victualium ex quo comitatu voluerit. Quod si pretium victualium persolvetur, nullus erit defectus. ad quod onus subeundum sufficientem et satis idoneum dominum Nicolaum Orley censerint fore. 13. Qnodsi niilites heydones molendinos dissecarent, mutilatione manuum puniantur. Qui vero comburent molen­dinos, tales comburantur quoque similiter incineratores. 14. Yiaeque passus et portus ubique restaurentur et meliorentur. 15. Debreczinum, Callo, Yaradinuni, Kereki et Bathor contribuant signa(?) publica. 16. Nomine eorum dominorum regnicolarum supplica­tur, quum dominis nobilibus Comitatus Sáros domus resi­dentiarum ipsorum sunt combustae, sua Serenitas civium Eperiensium domos tanquam notoriorum conferre illis di­gnetur. Et qui magis rei comperientur esse ex civibus, ii iuxta demerita eorum punientur. 17. Yictualium devectores a solutione tributorum exi­mantur. 18. Statútum est, quod domini et nobiles in quo co­mitatu solitam habent residentiam, aliud (!) ne teneantur penes suam Serenitatem equis suis insurgere, ex reliquis bonis in aliis comitatibus habitis non tenentur a personis equites mittere, solummodo a bonis iuxta comitatus limita­tionem. Tn servitiis vero dominorum existentes a personis equites expediant. 19. Quae bona sua Serenitas bis disturbioruni tem­poribus aliquibus ademit, occuparit et occupare feeit, vei contulisset cuipiam aut promisisset, omnibus integre resti­tuat, Quod si vero aliquibus res et bona mobilia quovis

Next

/
Thumbnails
Contents