Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1602. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.
1602. MÁRCZIUS 23. 59 stet, regnicolas diuturnis bellorum incommodis non leviter esse exhaustos, tamen cum propter durum extremae necessitatis telum, nec aliis M ti s S a e reguis atque dominiis Hungarici belli clade non minus attritis necdum aliquis respirandi locus esse potest, ipsos etiam Hungaros, quorum res potissimiirn agitur, id ipsum oneris non minus quam exteros ad foeliciora usque tempóra, non solum aequo animo sustinere, sed suo in sublevandis reipublicae et communis patriae necessitatibus exemplo exteros etiam ad eandem alacritatem excitare decet. Quod autem ad prosequendam praesentis anni expeditionem extra subsidium Sclavoniae, duo tantumniodo millia equitum levis armaturae, et totidem millia peditum pro campestri exercitu, ad sex menses, ea conditione offerunt, ne in propria persona ad insurrectionem generalem aut particularem cogantur, sua equidem S s ad comparationem subsidiorum ab aliis M ti s suae regnis, at([iie dominiis non minus fortassis quam Hungáriáé regnum attritis, hactenus praestitorum et deinceps etiam sperandorum adeo exiguam equitum et peditum manum neutique acceptare, multo minus conditionem de insurrectionis generalis et particularis detrectatione oppositam admittere potest, eosdem regni status atque ordines benigne et serio cohortando, cum hoc loci de communis patriae salute atque conservatione agatur, ut oblationi factae mille adhuc equites et totidem pedites superaddere, eosque unacum reliquis quatuor millibus pro dimidia equitibus et altera parte peditibus ad septem menses in campo intertenere, atque insuper generalem insurrectionem prout in propositione habetur, praesenti anno ad unius mensis spatium viritim praestare, ac nihilominus praelati, barones, magnates, nobiles, equis et armis bene instructi, pleniori quo fieri poterit numero, quamdiu expeditio duraverit, penes Ser 11 1 S. in castris perseverare, vei saltem iuxta constitutionem anni praeteriti quilibet praelatorum, baronum, magnatum atque nobilium personaliter insurgere et penes suam personam de singulis viginti domibus unum equitem bene armatum secum in castra accipere, et per integrum mensem in castris penes gm guam manere, si vero S. S. in castra non sit descensura,