Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

IV. RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1604. SZEPTEMBER- ÉS NOVEMBERBEN.

1604- ßZEPTBMHER 12. Quod attinet de ablatis Cassoviensis civitatis bonis et adhuc sacrae caes. regiaeque Maiestatis nomine in sequestro positis 3) (ut vocant) contra praerogativam nobilitarem bo­norum et iurium possessionariorum, violentam et illegitimam regnique legibus contrariam et nimis derogantem ademptio­nem et potentiariam occupationem (sie enim quae nomine Suae Maiestatis factae sunt vocitari praesumunt), in eo non­nisi pro ea, quam Sacrae caesareae regiae coronae iuravimus, fidelitate facta fuisse omnia, probaturi sumus, neque, ubi fecissemus minus, rationem reddere potuisse aut fidelitati debitae satisfecisse. Quod vero verbi dei ministri aut Dominationes Vestrae variis a nobis et wallonibus iniuriis afficiantur, id falsum omnino est, neque quenquam honestum et bonum virum om­nium rerum talia falsa proferre ausi sunt (sie) reputamus, quinimo quicunque illi sint, falsos et improbos hisce deciara­tos esse volumus, donec quiequam a nobis aut wallonibus ulli religionis causa minime factum fuisse probaverint. Quemad­modum et nos non dignos nomine nostro promittimus fore, si contra delinquentes, ubi probatum fuerit, debitis modis summo vigore non processerimus. Caeterum quod neque in dieta promulgatum articulum aeeeptare, neque liberam Suae Maiestatis in bonis suis dispositionem relinquere, sed suam in alienam messem immittere falcem velint, suo tempore loco­que nosset caesarea regiaque Maiestas oportuna adhibere remedia. Nos quemadmodum saepissime promisimus, neque de­fectus in nobis unquam fuit, nil gratius et iueundius habere­mus nisi ut vagantium hinc inde et discurrentium per pro­vinciám aliquot militum captivi ad nos dedueti essent aut adducerentur ; possemus enim eorum exemplo infinita damna prohibere, nosque a tot, tantisque querelis tandem aliquando sublevare. Quod magnificis generosis Dominationibus Vestris, quemadmodum et oretenus coram legatis eorum feeimus, ita et scripto hoc, maiori testimonio notum esse voluimus. De re­') Ez a de ablatis ... bonis ... in sequestro positis olaszosan a latin genitivus helyett áll (ablatorum bonorum ... in sequestro positorum.) Magyar Országgyűlési Emlékek. X. 38

Next

/
Thumbnails
Contents