Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 10. 1602—1604 (Bp., 1890)

IV. RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1604. SZEPTEMBER- ÉS NOVEMBERBEN.

590 RÉSZLEGES GYŰL K S EK. ardua necessitate, mutuam intelligentiam habere, sed reli­quias regni intempestive tarn in personis quam rebus et substantiis nostris consumere et exhaurire pati. Yerendum omnino quod si sua illustrissima Dominatio in castra con­descenderit, ne defectus omnium rerum subsequatur ; quidque sibi Status exinde augurent, quod omnia ab illis ita occulten­tur, penitus ignorant. Dum baec praemissa tractarentur, plurimaé per non­nullos dominos et fratres nostros queralae tarn contra illu­strissimum dominum generalem, quam etiam Suae Maiestatis internos et extraneos milites accesserunt, quod- fideles Suae Maiestatis subditi contra praerogativam, libertatem eorum nobilitarem, non solum bonorum et iurium ipsorum posses­sionariorum violenta et illegitima, regnique legibus contraria et nimis deroganti ademptione et potentiaria occupatione (sicut cum libera civitate Cassoviensi actum esse ferunt), sed in religione quoque eorum molestantur ; verbi dei ministri etiam variis a sua illustrissima Dominatione et a vallonibus iniuriis afficiuntur. Opinantur Status et Ordines, illustrissi­mum dominum generalem articulo ultimo novissimae dietae Posoniensis per Maiestatem caesaream atque regiam praeter scitum et extra conclusionem regnicolarum annexo niti ; su­per quo articulo unanimiter coram camera Suae Maiestatis Scepusiensi et in aliis locis autenticis solenniter sunt prote­stati, quod eundem articulum acceptare omnino eis integrum non esset. Et quocl maiuF est, legati Statuum ét Ordinum regni in ipsa dieta quoque solenniter in facto tuendae religio­nis protestati extitere, literasque superinde protestatorias extraxere, Status et Ordines regni cum inculpata tutela de­fensuros sese retulere. Propterea Maiestatem Suam caes. atque regiam dominum ipsorum naturalem clementissimum ob viscera misericordiae dei oratam babebunt ut iuxta suam benignam oblationem Status et Ordines regni in eorum im­munitatibus et praerogativis, libertatibus, pristinaque reli­gione conservare et manutenere dignetur, ademptaque bona Oassoviensium civitati iterum benigne reddi et restitui de­mandet. Suae etiam illustrissimae Dominationi demisse sup­plicant, velit suas quoque apud Maiestatem caesaream atque

Next

/
Thumbnails
Contents